Liber II
217

in aliud os, uel cartilaginem implantatur. Atque hac ratione ligamentorum usus commiscere promptum erit. Sunt enim primi duntaxat usus omnia, quæ femoris os coxendicis ossi, et tibiam femori colligant : nullum enim aliud homini quam colligandi officium præstant, nisi etiam forsitan aliquis tertio ligamentorum usu, ipsa ossibus obduci assereret. Secundi duntaxat usus nullum reperies, quum omnia tertio usu instar propugnaculi, aut ab ossis iniuria vindicis instar, tendinibus sint. Verum ex his reperies nonnulla, quæ aliud nullum beneficium, quam secundi et tertij usus conferunt, neque ossa aut cartilagines invicem nectunt, qualia omnia sunt, quæ uni solummodo ossi propria continua'ue censentur : ut quatuor illa, quæ in externa cubiti sede, radij appendici asscribuntur, et unum ulnæ proprium, deinde præter cætera huius generis quædam ad calcis os spectant, quemadmodum suo loco diffuse explicabitur. Alia ex secundi usus ligamentis, etiam primi ligamentorum usus uicem supplent, tendinem nanque, quem transmittunt, tuentur, et etiam ossa inuicem ligant, suntque illa, quæ duobus ossibus communia conspiciuntur, ex uno osse in aliud pronata, ut illud sex transuersorum cubiti ligamentorum, quod radio et ulnæ commune dicemus : deinde transuersum quoque ligamentum, anteriorem tibiæ sedem iuxta pedem occupans, et ad fibulam tibiamque relatum, quod duo illa ossa colligans, plurimos etiam tendines una transmittit. Præterea et transuersum internæ brachialis sedis ligamentum, pluribus quoque ossibus commune existit. Tertij duntaxat usus illa sunt, quæ tendinibus secundum ipsorum longitudinem obuoluuntur, nisi etiam primi usus sint, quod tendines uicinis sedibus commissos seruent, aut ligent. Quanquam rursus ex his quædam et quinti usus uicem gerant, quandoquidem mucosæ membranæ tendinibus tertium quatuor digitorum os flectentibus, in brachiali et uola obductæ, etiam musculis gracilibus quatuor digitos pollici adducentibus principium præbent. In quinti solummodo usus numero propemodum habendæ sunt membranæ, in pubis ossium foraminibus obuiæ. Id autem quod in cubito et tibia habetur, etiam primi usus ligamentum existit, quum et ad ossium connexum egregie auxilietur. Quamuis etiam hæc omnia et ad quinti usus ligamentorum classem reijci possent, quod non obscure etiam musculis principium porrigant. Qui enim internam et externam pubis ossis foraminis sedem obtegunt musculi, ab illius quoque foraminis membrana partim enasci dicentur, uti etiam ab eiusmodi ligamento in tibia nonnulli musculi originis portionem assumunt.Ligamentorum differentiæ. Ab usu. Ab ortu. A partibus quas connectunt. Porro uti neque ligamentorum usus idem est, et plures inter ligamenta eius gratia consurgunt differentiæ, ita quoque in ortu illa uariant, quum alia e solis cartilaginibus principium ducant, ut laryngis ligamenta, alia a solis ossibus, ut genu, cubiti, humeri, et reliqua fere corporis ligamenta. Alia autem et cartilagini et ossi communia sunt, ut quæ pectoris os illi insinuatis cartilaginibus adnectunt. Pari ratione quædam ligamenta solas nectunt cartilagines, ut laryngis, nasique cartilaginum ligamenta, quædam ossa duntaxat, ut humeri, coxendicis, genu, et reliquorum fere articulorum ligamenta. Quædam cartilaginem ossi committunt, in quorum numero sunt ligamenta, costarum cartilagines pectoris ossi nectentia. Alia aliam partem quampiam ossi aut cartilagini committunt, ut corporis membranæ ad unam fere omnes, atque hæc semper duabus partibus sunt communia. Alia uero uni duntaxat ossi priuata censentur, ut sex cubiti exteriorum ligamentorum, quæ transuersim ducuntur quinque : nam primum quod ulnæ radioque commune est, non ad unicum tantum os referetur.A partibus quibus committuntur. Insuper et quæ pubis ossium foramina opplent membranæ, huc quoque spectant, si modo illæ (quum non ligent) in ligamentorum numero habeantur.A substantia Substantia demum alia constant molliori, magisque membranea, ut omnia fere quæ in orbem articulos ambiunt, quanquam in illis rursus quædam sit differentia. Digitorum enim internodia mollius ambit ligamentum, quam humeri articulum, et huius denuo duritiem, coxendicis articuli ligamentum longe superat. Alia autem dura sunt, mediamque inter ligamenta, quæ articulos ambire dixi, et cartilagines, naturam fortiuntur, unde etiam Græci hæc νευροχονδρώδη σύνδεσμα, quasi ligamenta cartilaginea dicas, appellant. Huius generis omnia propemodum sunt, quæ extrinsecus articulis non obtenduntur, sed inter ossa ipsa latitant, quale illud est quod ex medio capitis femoris in coxendicis acetabulum fertur, et ea quæ uertebrarum corpora intercedunt, et id quod ex media tibiæ sede, qua hæc femur respicit, inter femoris capita ducitur, et quædam malleolos talo nectentia, et quod sacrum os iliumque ossa interuenit, et generatim omnia, quæ inter ossa sedem habent.A situ. Vnde etiam et situ ligamenta inter se pugnant, quum alia extrinsecus ossibus obducantur, ut molliora illa. Alia autem inter ipsa ossa, ubi se inuicem respiciunt, continguntque, situentur, quemadmodum cartilaginea propemodum uniuersa.A forma. A forma quoque ligamenta differentiam mutuantur, sunt enim quædam prorsus lata, membranea et tenuia, uti illud, quod secundum cubiti longitudinem inter ulnam radiumque conspicimus, et illud quod pari modo inter fibulam et tibiam, ubi hæc mutuo dehiscunt, obseruatur, et etiam pleraque in orbem articulos