Liber II
219

[Illustrations]

SECVNDA FIGVRA.
OPosterioris ulnæ processus pars, quæ excarnis perpetuo cernitur.
PQuartus brachium petens neruus inibi conspicuus, qua posteriore sedi exterioris tuberculi humeri innititur, ac musculis hinc ab humero principium ducentibus ramos offert.
QInitium est cubitum flectentium musculorum posterioris.
RCaput oblongi musculi, qui radij appendici iuxta brachiale insertus, radium in pronum ducit.
SMusculus bicorni tendine brachiale extendens.
TMusculus brachiale extendentium alter, qui e regione minimi digiti postbrachiali implantatur.
VMusculus ulnæ exporrectus, et brachiale flectens.
XMusculus indicem, medium et anularem extendens.
YMusculus quo minimum digitum præcipue extendi docebo.
ZCarnea pars eius musculi, qui in tres deductus tendines, unum brachialis ossi pollicem sustinenti inserit, secundum primo pollicis ossi, tertium secundo pollicis ossi et tertio.
aMusculus cuius beneficio pollex indici adducitur.

MVSCVLVM motus uoluntarij, ex nostroque arbitratu pendentis proprium esse instrumentum, omnibus concessum videtur dissectionis proceribus, atque ab omnibus idem musculi constructionis modus enarratur. Qui equidem probabilis apparet, ac magnum Conditoris nostri artificium commonstrat, attamen quum in paucissimis musculis, aut potius in nullis illum observem, secus propemodum atque illi, de musculorum constructione sentire cogor. Quæ autem omnium fere sit sententia, nunc quam potero breuissime, et simul explicatissime subijciam, eorum placita in continuam orationis seriem, quæ ueritati proxime sit consona, et quæ eorum sententiam clarius edoceat, congesturus.Quid musculus, ipsiusque compositionis ratio secundum aliorum anatomes Procerum sententiam. Diffiniunt itaque musculum, partem esse intrumentalem ex neruo, ligamento, carne, uenis, et arterijs confabricatam, motusque uoluntarij peculiare organum, in cuius fabrica ad hunc fere modum Naturæ opus recensent. Musculum sane huiusmodi instrumentum efformari operæ pretium erat, si demum ipsius ope membra, et grauiora ossa motu arbitrario moueri oportebat.Ligamenti et nerui in musculo ncessitas. Quum bina enim corpora sint similaria, quibus in præsenti sermone (qui de musculi constitutione est) indigemus, ligamentum scilicet, et neruus sua propria uoce dictus, ligamentum uero sit durum, neruus autem mollis, miranda Creatoris est industria, qui in singulis motui uoluntario præfectis partibus, utroque utitur, neque in ligamenti locum neruum aliquando transponens, neque in nerui regionem ligamentum. Concessum enim est omnibus, neque durum ad sensum (utpote quod non facile afficiatur) neque molle ad motum (quum imbecillius sit) esse idoneum. Ergo neque per neruos solos mouetur aliqua particula, neque per ligamenta. Neruus enim sensitiuus quidem est, quatenus mollis : inualidior autem, quam ut moueret, et transferret totum membrum. Ligamentum uero tuto quidem colligare, et interim membrorum motibus non obstare