Liber II
246

ambit, aliquousque cultello a subditis partibus abradendum esse, ut commode tenuem membraneumque musculum, intro alam mouentem intuearis.Administratio 11 et 12. Administratio 3 et 4. His omnibus resectis, secundus alterius lateris præcedente Capite enarratus mihi musculus, externa ipsius superficie longe spectatissimus est, ut tamen ipsius naturam quoque examussim obserues, undecunque unguibus, hamulisque est diuellendus, ac postmodum a maxillis, et dentium gingiuis derasus, a tunica oris cauitatem obtinente[14]uenit liberandus. Et quo huius musculi rarior magisque admiranda est constructio, fibrarumque mirabilis implexus, eo studiosius illum in multas particulas non mediocri delectatione discerpes, atque ad buccarum motum, non autem maxillæ inferioris, illum auxiliari speculaberis.

DE MVSCVLIS INFERIOREM MAXILLAM mouentibus. Caput XV.

Inferiorem maxillam superiori quiescente moueri. INFERIOR maxilla homini, quiescente interim immotaque superiori, motu agitur uoluntario, quemadmodum et animalibus ad unum omnibus, si fluuiatilem crocodilum exceperis, cui unico supertior maxilla mobilis uisitur, inferiori interim cum temporum ossibus adeo unita, ut ne tantillum quidem moueri queat, ipsaque duos sinus nanciscatur, quibus superior singulis utrinque tuberculis latis, nec nostris admodum dissimilibus inarticulatur, magna ex parte lacertarum testudinumque inferiori maxillæ eleganter respondens, quemadmodum etiam totus crocodilus imagine (non autem magnitudine, et geniculatis caudæ tuberibus) lacertæ similis uisitur.Maxillæ inferioris motus. Cæterum inferior hominis maxilla tribus ducitur motibus, ac unus quidem in mandendo perficitur, quo ad latera, et prorsum et retrortsum maxilla agitur, ac circumfertur, alius in ore claudendo, tertius uero in ore aperiendo fit.Maxillæ musculorum nomina. Motus hi omnes proprijs obeuntur musculis, ex quibus qui uarijs motibus maxillam præcipue circumagunt, et prorsum retrorsumque mouent, a mandendo μασσητῆροι Græcis appellantur[15], quo etiam nomine Græcorum plerique temporum musculos nominarunt, quod illi ad manducandum quoque sint utilissimi, ac maxillam mordentibus, molientibusque quippiam adducant. Deinde ita temporalis quoque nominatur, quod inuicem temporalis et masseter adeo connascantur, ut Galeno etiam in Libris de Vsu partium,Libro 11. ac si temporalis et masseter unus essent, imposuerint, quum temporalis partem, masseterem arbitratus, temporalem musculum, ex sui medio tendinem, contra aliorum musculorum rationem, educere protulit, et post modum (ne ab aliorum Anatomicorum in musculis numero aberrasse uideretur) masseterem etiam quendam enumerauerit secus multo, atque in Quarto de Administrandis sectionibus, ubi masseterem cognoscens, nihil de illa tendinis mirifica, falsaque et ficta productione comminiscitur. In eo itaque Libro Galenum secuti, atque cum ipso uocis fugientes æquiuocum, musculos qui potissimum claudunt temporales toto sermonis progressu, illos autem, qui maxillam præcipue antrorsum retrorsumque agunt, masseteres seu mandibularios uel mansorios appellemus. Qui autem in ore occultari dicentur, et si eisdem fere præsint munijs, in ore delitescentes nominemus, quemadmodum et qui ductus maxillæ ad inferiora autores censentur, os aperientes, ita nanque fictis quodammodo nominibus, rerum foelicior parabitur memoria.Masseter seu alterius lateris primus. Masseter itaque ille est musculus, quem ad posteriorem maxillæ inferioris sedem, sub osse iugali possimus manu amplecti. Dum enim pollicem inter auris radicem, et inferiorem maxillam inseris, medium uero digitum genæ admoues, illumque in oris amplitudinem protrudere tentas, totam masseteris externam superficiem contines, quam rursus tactu dignosces, si adductas prius maxillas, adhuc ualidius comprimere adnisus fueris, quia tunc masseter in se magis collectus, pollicem et indicem feriet, sese dilatans ac contrahens. Præterea et hunc quoque musculum in equis uides spectatissimum, is enim cum illo, quem in ore latitare docebimus, illi sunt musculi, quos crebro in equis amplecti consueuimus, obseruaturi, num carneus aut nerueus equus nobis proponatur. Atque id eo dico diligentius, quo minus aliquem mecum aberrare uelim, aliquot enim Galeni in Libris de Vsu partium locis deceptus, masseterem, quem modo describam, aliquando temporalis musculi mediam partem esse arbitratus sum, ac latum in genis musculum, quem ab una maxilla in aliam duci prius retuli, masseterem esse existimaui. Attamen eo usque nunquam a ueritate reclinaui, quin tunc duos temporales musculos, semper in altero latere studiosis commonstrarem, unum superiorem, qui uere est temporalis, alterum inferiorem, qui masseter est, appellans. Masseter enim nerueo, et amplo ualidissimoque principio ab ea malarum sede exoritur, qua infima pars

×Corrigé en oblinente en 1555.
×Vésale écrit l'adjectif μασσητῆροιavec deux sigmas (σ).