Liber II
260

ortum ducentes, qui sursum secundum anteriorem asperæ arteriæ sedem protensi, ac sensim latiores redditi, illi, quam diximus, primæ cartilaginis sedi inseruntur. Quintus ac sextus communium laryngis musculorum, transuersi sunt, et ipsorum utrinque habentur singuli stomachum amplexantes, hi enim ex stomachi postica parte, uertebras ceruicis respiciente, secundum stomachi longitudinem principium sumunt, adeo inuicem continui, ut utrorumque musculorum idem unitumque principium esse propemodum dixeris. Hinc ampli et carnosi, uersus priora transuersim protensi, lateribus primæ cartilaginis, secundum ipsorum laterum longitudinem implantantur, tota amplitudine, qua stomachum contingunt, impense ipsi connati continuique.Communium functio. Hi quos postremo recensuimus, musculi ad posteriora contrahunt primæ cartilaginis latera, secundæ cartilagini eam ita applicantes, ut laryngem quoque, seu lingulam illam coarctent. Qui uero ab osse hyoide procedunt, primam cartilaginem a posterioribus sursum quodammodo abducentes, laryngem dilatant. Verum his contrariam functionem adipiscuntur musculi, a pectoris osse, primæ cartilagini inserti, illi nanque humiliores, primæ cartilaginis sedes contrahunt, easdemque deorsum uellunt, nonnihil una contrahentes stringentesque asperam arteriam, ne quicquam, quum uocem edit homo, reduplicetur, neque plurimum dilatetur.Duo musculi laryngis operculi. Præter hos sex, alios duos animaduerti propemodum teretes, ac ex media interiori ossis hyoidis sede explantatos, et utrinque singulos radici eius corporis, quod laryngis censetur operculum, insertos. Hi liquido admodum (si modo quis ipsorum nouerit administrationem) uisui sese offerunt, Galeno tamen, quum in nullis, quæ hodie extant, Operibus ipsorum meminerit, incognitos fuisse opinor, non enim (quod forte quis arbitraretur) in communium laryngis musculorum numerum sunt reijciendi. Quamuis enim hos octo Galenus esse dixerit, et interim sex tantum descripserit, omnes tamen octo, primæ cartilagini committi postmodum sermoni subnexuit. Porro his duobus id munus concreditum est, ut laryngis operculum, cibis potuque depressum denuo eleuent, ipsorum nanque principijs uersus hyoides os tractis, operculum illud erigi conspicitur. Veruntamen musculos, qui his duobus opposito munere fungerentur, nullos obseruaui, neque id mirum est, quum cibus et potus, suo pondere euersum eleuatumque laryngis operculum facile comprimant, et ipsum mole sua etiam grauatum, laryngi prompte applicetur. Quamuis non hi solum musculi oppositis destituantur, sed et illi quorum beneficio rectum intestinum, et testes sursum allici dicentur. Corpora enim, quæ ex sua natura plus satis deorsum tendunt, nec peculiarem motum in ductu, qui deorsum fit, exigunt, ad eam actionem minime proprijs indigent musculis.Laryngis ligamenta. Larynx rarum aut peculiare ligamentum prorsus nullum obtinuit, præter membranea articulos orbiculatim cingentia, deinde in ipsius medio lingula consistit, cuius etiam superiori Libro mentio incidit, quæ conformatur ex cartilaginum articulatione, et præcipue cartilaginis tertiæ partibus, quæ primam cartilaginem acutis processibus spectant, mox et eas colligante ligamento, et pingui totam laryngem succingente tunica : cuius sane naturam, ac constructionis artificium ut proprijs manibus ex dissectione, uti modo subijciam, discas, optarim.

LARYNGIS MVSCVLORVM ADMINISTRATIO. Caput XXII.

Administratio primi et 2 communium. FABRICAM laryngis hunc in modum in boue primum, aut in uitulo, deinde in homine auspicaberis. Ex alia quapiam larynge emundatas cartilagines operi adhibebis, ut hæc uelut ossium (quæ musculorum sectioni perpetuo adesse oportet) uicem gerant, deinde dissectis hyoidi ossi proprijs musculis, statim tibi occurrent duo ab osse hyoide, ad primam cartilaginem procedentes musculi, quorum principia paruo cultello ab osse liberans, paulatim musculos a cartilagine radendo, ad ipsorum usque insertionem sequeris.Communium tertij et 4. Cæterum pari ratione a pectoris osse ad primam cartilaginem ductos, primum ab osse separabis, ac postea ipsos ab aspera arteria leuiter diuellens, ad primam usque cartilaginem, cui inseruntur, illos deduces. Vbi quatuor hos diligenter intuitus fueris, sectionem per palati tunicam, fauciumque intima duces, ac laryngem cum stomacho e faucibus eximes, ad eum prorsus modum, quo lanij boum laryngas execare consueuerunt. Liberatam postmodum laryngem cum asperæ arteriæ et stomachi portione, omnino ab animante auferes, ac abiecta lingua, uniuersam laryngem Sodali, ac tecum Anatomes studioso tenendam porriges. Qualis mihi in laryngis constructione discenda sedulo fuit, præstantis ingenij Iuuenis, ANTONIVS SVCCHA, nostræ communis Bruxellæ, adeoque totius Belgicæ, ob singularem medicinæ ac mathematum cognitionem, magna et rara spes.Communium 5 et 6. Hac itaque ratione accommodata larynge, mox musculos ex