Liber VII
606
parte adapertus, uerum elatiorem ipsius costam uti naturaliter se habet integram, et quartæ circuli partis modo extuberantem ostendens.
D,D,DDuo inuicem appositi ductus, uenarum modo in duram cerebri membranam secundum ipsius uniuersum latus excurrentes.
EDuctus duræ cerebri membranæ, in quem sexta caluariam ingrediens uena exhauritur.
F,F,FHis characteribus uenulæ indicantur, a dura cerebri membrana per caluariæ foraminula ad capitis cutem, membranasque caluariam succingentes, transmissæ, quarum frequentiores et crassiores iuxta F maxime latitantis sedem plerumque obseruantur.
G,G,GPortiunculæ fibrarum a dura membrana per coronalem suturam ad caluariam succingentis membranæ constitutionem prosilientium.
H,HPortiunculæ fibrarum quibus sagittalis sutura uiam offert.
I,IHi quoque characteres in umbra occipitij regionis latitant, sedem notantes, a qua fibræ porriguntur per suturam Λ Græcorum similem, ad caluariæ inuolucri constitutionem deductæ.
KVnum tuberculum eorum quæ inæqualibus caluariæ sinibus plerunque iuxta sagittalis suturæ cum coronali coitum conspicuis, adnasci solent. Caput ex quo hanc primam depinximus figuram, tribus eius generis donabatur tuberibus, quorum unum K insigniuimus, et utrinque ad H unum quoque se offert.
LCauitas frontis ossi iuxta superciliorum sedem propria, quæ inter secandum subinde aperitur, si quando frontis os non procul a supercilijs serra diuiditur.
SECVNDA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]

SECVNDÆ FIGVRÆ, EIVSDEMQVE characterum Index.

PRÆSENS figura sectionis serie primam subsequens, tertium duræ membranæ sinum (quem prima figura C aliquot insignitum gerit) longa sectione secundum capitis longitudinem ducta adapertum commonstrat. Insuper ad huius tertij sinus latera, per capitis quoque longitudinem duas deduxi sectiones, utrinque nimirum ad sinum singulas, quæ duram membranam duntaxat penetrarunt, et duræ membranæ latera ab ea membranæ separarunt parte, quæ dextram cerebri partem a sinistra dirimit, atque in subsequenti figura tribus D insignietur. Præter tres iam commemoratas sectiones utrinque aliam quoque molitus sum, quæ ab aure ad uerticem pertingens,