Liber VII
615
insidet, cui R inscribam. C autem cerebelli media pars insignitur, vermi non absimilis, et suis sinibus eos constituens processus, quos uermium imagini ueteres compararunt.
EPosterior terminus mediæ partis cerebelli, qui uermiformium processuum posterior mihi recensebit.
F,G,HDorsalis medullæ pars adhuc in caluaria consistens, ac F et G huius partis seu dorsalis medullæ sedes indicant, quibus cerebellum connascitur. H uero sedem dorsalis medullæ significat, e caluariæ amplitudine procidentem.
ISinus dorsalis medullæ calami quo scribimus mucroni non absimilis, ac mediam cauitatem constituens communis uentriculi dorsalis medullæ et cerebelli : quam quartum cerebri uentriculum dissectionis periti uocarunt.
KVasa ductus’ue uenis quam simillimi, hac in cerebellum ab illis uasis pertinentes, quæ in primum et secundum duræ membranæ sinus exhauriuntur. atque ut hi ductus frequentes admodum sunt, ita etiam non semper pari propagantur serie.
LEt hac quoque ductus uenæ similis in tenuem cerebelli membranam pertinet, ab illis uasis quæ hac in parte duram cerebri membranam intertexunt.
MQuintum cerebri neruorum par.
NSextum cerebri neruorum par.
OSeptimum par neruorum cerebri. atque hic uidere est quot surculis duo postrema cerebri neruorum paria principium a dorsali medulla, nequaquam uero a cerebello, ducant.
P,Q,RSinus occipitis ossis, quibus correspondet cerebelli figura. nam P cerebello inscriptum, B congruit. Q autem, C. R uero, D.
S,S,SDexter seu primus duræ membranæ sinus, hic cultelli mucrone adapertus.
T,T,TSinister seu secundus duræ membranæ sinus. atque in nulla cerebri delineationum, horum sinum ductus ita conspicue ac in præsenti oculis subijcitur.
DECIMA SEPTIMI LIBRI FIGVRA.

[Illustration]

DECIMÆ FIGVRÆ, EIVSDEMQUE characterum Index.

HAC figura eam cerebri portionem expressimus, quæ dorsalis medullæ educit initium : dein cerebellum a dorsalis medullæ hic conspicua parte ademptum est, et cerebri teests[1], et nates, et glans pineæ nucis imaginem referens, ac postremo cauitas ea dorsalis medullæ quæ cum cerebelli cauitate quartum cerebri efformat uentriculum, hic pariter exprimuntur.

A,ACerebri pars dorsalem producens medullam.
B,CMeatus ex tertio cerebri uentriculo in quartum sub cerebri natibus tendens, cuius terminum in quartum pertinentem uentriculum C insigniui.
DGlans cerebri, nucis pineæ imagini a dissectionis professoribus assimilata.
E,F,G,HHis characteribus cerebri testes ac nates indicantur. uidentur nanque dissectionis proceres gratia lineæ inter E ac F, et inter G et H conspicuæ, superiora tubera E et G insignita ab inferioribus F et G notatis distinxisse, ac superiora testes uocauisse, quod illis glans penis quasi modo incumbit. Inferiora autem nates uocarunt, quod meatus ex tertio uentriculo in quartum per
×Erreur d’impression pour testes.