Tabulae anatomicae
1

Præstantissimo clarissimoque viro domino D. Narcisso Parthenopeo, Cæsariæ Maiestatis medico primario. Domino suo & patrono, Andreas VVesalius Bruxellensis S.D.[1]

Non ita pridem, Narcisse doctissime, quum Patauii ad medicinæ chirugicæ lectionem delectus, inflammationis curationem pertractarem, diui Hippocratis & Galeni de reuulsione ac deriuatione sententiam explicaturus, uenas obiter in charta delineaui, ita ratus quid per κατ'ἴξιν Hippocrates intellexisset : facile posse demonstrari. Nosti namque quantum hac tempestate, ea dictio dissentionum atque contentionum, etiam inter eruditos, de uena secanda concitauerit, dum alii fibrarum consensum ac rectitudinem, alii aliud nescio quid, indicasse Hippocratem affirmant. Verum illa uenarum delineatio tantoperè medicinæ professoribus studiosisque omnibus arrisit, ut arteriarum quoque & neruorum descriptionem, à me obnixè contenderent. Quia uerò ad meam pertinebat professionem Anatomes administratio, ipsius deesse non debui, potissimum quum scirem eiusmodi lineamenta, his qui secanti adfuissent, non mediocre commodum allatura. Aliàs siquidem aut partium corporis, aut simplicium pharmacorum cognitionem ex solis picturis, seu formulis uelle assequi, ut arduum, sic quoque uanum ac impossibile omnino arbitror : sed ad memoriam rerum confirmandam apprimè conducere, nemo negauerit. Cæterum cum plurimi hæc frustra imitari conarentur, rem prælo commisi, atque illis tabellis, alias adiunximus, quibus meum σκέλετον nuper in studiosorum gratiam constructum, Ioannes Stephanus, insignis nostri sæculi pictor, tribus partibus appositissimè expressæ, magno sanè usu eorum, qui non modo honestum, aut pulchrum, sed etiam vtilè ac necessarium iudicant summi opificis solertiam artificiúmque contemplari, & domicilium illud animæ (ut Plato ait) introspicere. Præterea singulis partibus, quamquam id in præsenti negocio non admodum ex sententia confici potuit, sua nomina asscripsimus, barbaris, quæ etiam peritiores in plurimorum libris subinde remorari solent, minimè prætermissis. Quòd autem ad res ueritatem attinet, nullum hic apicem ductum puta, quem Patauini studiosi in huius anni confectione, à me demonstratum non attestabuntur : ut interim sileam de Parisinis præceptoribus meis longe doctissimus & Louaniensibus medicis, apud quos non semel Anatomen publicè administraui. Porrò ut nouus hic noster conatus, alicuius patrocinio commendatior in lucem auspicato prodeat & anticipitem indiciorum aleam securius experiatur, celebritati illum nominis tui nuncupare uisum est : partim quòd præter incomparabilem uariarum linguarum cognitionem, eximiam quandam singularémque Anatomes, sicuti etiam medicinæ & philosophiæ, scientiam adeptus sis : adeò ut meritò apud nationes omnes, tanquam præcipuum peritissimorum medicorum & literarorum hominum, decus ac ornamentum ab eruditissimis quibúsque prædiceris : deinde quòd inter clarissimos uiros ea polleas animi prudentia, integritate, mira erga omnes naturæ mansuetudine & gratia : ut Carolus Quintus Inuictissimus Romanorum Imperator semper Augustus, acerrimus ingeniorum æstimator, non suæ dumtaxat sanitatis tuendæ, aut amissæ recuperandæ præcipuum tibi locum concrediderit : uerum etiam te uniuersis Regni Hispaniæ ac Neapolitani medicis pharmacopolarumque officinis, in florente et annum ætate tua, ceu fidissimum censorem præfecerit, compluribúsque honoribus & muneribus, inter tot præclaros alioquin uiros, amplissimè illustrauerit. Suscipe itaque Vir ornatissime hoc chartaceum munusculum, ea humanitate, qua me quondam excepisti, dum non exiguis beneuolentiæ signis, animum erga me tuum peculiariter declarassi : quod si gratum tibi ac studiosis fore intellexero, aliquando maiora adiiciam.
Vale Patauii Cal. Aprilis. Anno salutis M.D.XXXVIII.

×La transcription de la dédicace a été publiée par Antoine Drizenko, « Apostille aux Tabulæ Anatomicæ sex de Vésale », Histoire des sciences médicales, 2012, t. XLVI (4), p. 415-424 [423-424].