Libellus de Dentibus
[2]

proponere : simulque libellum ipsum alicui uiro dicare, a quo defendi et doctrina et authoritate possit. Occurristi uero tu maxime omnium idoneus, qui antea quam te ad altiorem istum dignitatis gradum uirtutes tuæ extulissent, Philosophus eras præstantissimus, et in iisdem adhuc studiis ita uersaris, ut nemo uideatur ea uehementius amplecti, et neminem habeant homines aliqua uirtutis uel ingenii laude præditi, a quo maiora possint, aut ornamenta, aut beneficia expectare. Hac itaque spe et singulari humanitate tua fretus te elegi, quo iudice, patrono, ac defensore is meus libellus in publicum exiret. id quod feci re ita postulante, quoniam, quum a probatissimis, non solum medicorum, sed philosophorum quoque opinionibus aliquando, uel inuitus recedam, opus est, ut doctissimus in primis philosophus huius tractationis defensionem suscipiat atque ego (ita uiuam) quando ueterum sententiae non adhæreo, non eam