Libellus de Dentibus
[5]

ac doctrina præstant, non probentur modo, sed etiam laudentur, ut quæ tua potius doctrina ac prudentia tanquam regula seu perpendiculo dimensa sint, quam solo tuæ amplitudinis fauore suffulta. Quod si uideas aliquid a me dictum a uero abesse, uel dubitatione non carere, ac propterea tuo patrocinio indignum esse, ut me solo nutu moneas, omni contentione peto. siquidem non cupio solum, ut hic libellus eximia doctrina et grauissima authoritate tua ab iniquorum hominum iniuriis defendatur, uerum etiam ut integerrimo iudicio corrigatur. Me autem tibi etsi plurimis aliis nominibus obligatum, hanc ob causam ita deuinxeris, ut neminem sis post hac habiturus, qui libentius tua causa omnes labores suscipiat, et pericula etiam extrema subeat. Vale. Romæ octauo Idus Decembris M.D. LXII.