Libellus de Dentibus
45

dentes lactentibus a lacte, postremosque ubi hi exciderint, a cibo et potu gigni maxime falsum, siquidem foetu simul atque editus est, dissecto, aperta utraque maxilla, occurrunt incisores, canini, ac tres molares, nimirum secundus, tertius, et quartus ; partim mucosi, partim ossei non obscuræ magnitudinis, suisque præsepiolis undique uallati : incisoribus autem et caninis docta manu detractis, tenuissimum interstitium uix osseum factum conspicitur ; quo pari diligentia amoto, obuiam ueniunt totidem incisores et canini pene mucosi et longe minores, qui post alios priores in propriis caueis latentes, singuli singulis e regione oppositi collocati essent, nisi utriusque maxillæ caninus magna ex parte proximo incisori incumberet, eumque propterea fere occultaret. primorum molarium et genuinorum, qui circa septennium ac longe etiam postea oriuntur, fateor me nullum uestigium uidisse. uerisimile tamen est, rationique consentaneum eos perinde ac secundos incisores et caninos rude quoddam, sed minus perspicuum initium ortus in utero sumere, sensimque postea similiter formari et obsolui. Et enim si ex similibus similia, et dissimilibus dissimilia inducere licet, nihil est quamobrem eos potius, quam illos, qui eodem tempore atque etiam postea renasci dicuntur, ex diuersa materia fingi affirmemus. Præterea si circa septennium molares caninis proximi, extrema etiam senectute genuini producerentur, non modo fateri oporteret seminariam quandam facultatem, quæ dentes fingit in maxillarum ossibus ad extremum uitæ tempus reseruari, id quod recentiores Anatomici asserunt, et Aristoteles innuere uidetur, dum dentes regenerari iccirco posse scribit, quia in osse adhuc nascente oriuntur(45, 31) ; uerum etiam neruos, uasa, uincula,

×(45, 31) Primi nascuntur denuo, quod in osse adhuc nascente oriuntur, uide infra cap.22.annot.67.30.ex Arist.de gener.animal.lib.5.cap.8