À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638

Note [s]

Universitätsbibliothek Basel, Frey-Gryn Mscr II 18:Nr.64, page 1.

Vir clarissime et amice colendissime,

Nullam aliam a te accepi Epistolam, præter eam quam mihi
attulit honestissimus et modestissimus juvenis M. Ioan. Rodolphus
Wettstein Wettstein, 8. Iulij, qui discedens a Gallia, Anglicam meditabatur
peregrinationem ; qui multoties mihi pollicitus est, se ex Anglia
reducem, ad me reversurum, et bibliothecam meam majore otio
lustraturum : si redeat, suo tuoq. nomine, nihil est quod
a me non impetret, adeo probrum, prudentem et modestum
deprehendi : faxit Deus ut ad nos remeret, patriosq. lares
salvus et incolumis tandem resalutet. Iuvenis vester Colma-
Colmariensis riensis, mente sanus et corpore validus, invisit me nuper
reversus ex Anglia, mihiq. renuntiavit se brevi ad vos profe-
cturum ; hanc ideo epistolam festinante calamo exaravi, ne
diutius in mearum literarum et rerum nostrum expectatione
te detinerem. Hac igitur præsenti epistola quid hic agatur, à
me habeto. Christianissima noster Regina, Ludovici 13.
Delphini/ nativitas uxor, die Dominico v. Sept. paulo ante meridiem, feliciter
nobis et toti Galliæ, utinam et universo orbi Christiano !
peperit filium, (Delphinum vocamus Galli primogenitum
regis, tamquam ducem Delphinatium) summo omnium favore
atq. applausu. Utinam princeps ille nuper natus conterat
caput serpentis, aureamq. pacem reducat, summo nostro
et omnium malo jamdudum nimis exulantem. Regina nostra
regiusq. infans belle se habent. Rex vero leviter confli-
ctatus est paroxysmis aliquot febris tertianæ, ab ipso
partu Regniæ, sed levibus ; ex nimio fortasse gaudio. Cardin-
nalis Richelius, qui summæ rerum præest, cum exercitu regio
obsedit Castelletum ; urbiculam quandam quam ante bien-
nium nobis surripuerant Hispani, in limitibus sui Belgii.
Regina mater Maria Medicæa occultis quibusdam ex causis
derelicto Belgio, Bataviam ingressa est, et Hagæ Comitis
honorifice excepta a principe Auriaco : dicitur profectura
in Angliam ; hæreo tamen, nec firmiter credo : quamvis
nesciam prorsus quid de tanta heroina statuerit summus
ille rerum arbiter, ad cujus nutem moventur omnia : hoc
Pax unum scio : singulis istis aulæ nostræ jurgijs et contentionibus
pacem qualiscumq. illa esset, multo prævalituram : O pax
Aurea, nunquamne te iterum ridenti facie videbimus.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638, note s.

Adresse permanente :
https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1035&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.