À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 3 novembre 1656

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 47 ro.

Clarissimo viro D. Vop. Fortunato Plempio, Medicæ Doctori et Professori
regio in Academia Lovaniensi.

Suavissimam tuam accepi, vir Clar. pro qua gratias ago amplissimas. Orationem
illam panegyricam Freitagij de pharmacopolorum officio, non habet vir optimus
mihique amicisimus D. Vander Linden. De 7. illo Plinij libro quem Er. Puteanus
numquam aggressus est, quod tamen mihi indicaverat Val. Andreas in Bibliotheca Fr Sweertius in Athenis
sua Belgicis, pag. 232. eruditissimis gratias ago : de Cl. Salmasij laboribus in Plinium nihil ad nos
depluet ; itaque de 7. illo libro anno explanando, sequenti anno, si Deus dederit, seriò cogitabo. Quod Er.
Puteani liberi pauperiem patiantur, ægrè fero, et ex animo doleo : ô iniquum et infelix
sæculum ! quo bellatores, histriones et comedi locupletantur, et quorum pigri tot Monachorum ventres
miserorum ac stultorum sanguine farciuntur, dum frigent et famem ac esuriunt eruditorum filii :
certè Musæ sunt mulæ, aut saltem nihil pariunt præter laborem et ærumnas varias.
Dum olim inquirebamrem in patriam Abensinæ, quæ mihi dubia videbatur, ex varijs
Authorìb. pauca annotavi, quæ si volueris mittam, aut saltem Indicem illorum apud
si forsàn utilia Tibi esse possint pro tua Præfatione : nec tamen de ea quidquam adhuc mihi constat.
Eruditus quidam vir Hottingerus, Helvetius, Hebraïcarum rerum peritissimus, qui
hodie vivit ac docet Heidelbergæ, in suis Analectis Historico-Theologicis, pag. 294.
Tui meminit, tuìq. in Abensinam laboris ; qui utinam Tibi gloriam pariat, nobis v.
totìq. literariæ reipublicæ fructum et utilitatem multiplicem : sed tuum erit videre
de illis qui tam fortiter spernendum esse Abensinam scripserunt, (vitio forsan Inter-
pretum) in quìb. familiam ducunt Manardus et Fuchsius. In eum quidem strenuè et
eleganter invehitur, more suo, noster Fernelius, lib. 2 Meth. med. cap. 13. nec injuriâ,
nisi erraverint Interpretes ; est enim perniciosissimus ille error, et summi ad humani generis
salutem momenti, pro quo excusando frustra scripsit nimis multa Gratiolus, qui
videtur tantæ rei dignitatem nullo modo assequutus, de vena in morbis non secanda nisi
apparentibus signis coctionis, etc. Oribasius nulla, quod sciam, Anatomica scripsit,
(nec alia novit quem ideo consului Riolanus noster in talibus discernendis peritissimus) præter libellum
Parisijs Græcè editum, in 8. anno 1555. qui Latinè legitur à Io. Bapt. Rasario Nova-
riensi conversus, et editus inter Medicinæ principes : ac inter Oribasij opera repositus, pag. 522.
Græcum illum textum habui in 8. quem nuper in Germaniam misi ad D. Guernerum Rolfinck,
ab eo enixè rogatus, utpote qui eo indiget ad novi Operis Anatomici confectionem, cujus
tomus prior jam prostat, ab anno : Latinum v. versionem reperies in illis Medicinæ Principibus,
tom. 2 pag. dicta. Claris. virum Seniorem nostrum D. Io. Riolanum nomine tuo
salutavi, ut volueras : doctiss. virum Ren. Moreau salutare non potui, fatalem
enim horam expertus est, et abijt ad plures, die Martis, 17. Oct. 1656. anno æt. 72.
vir eximius, egregius, inter paucos numerandus : alter ei post triduum successit vir
ingeniosissimus magna mente præditus, Carolus Guillemeau, ann. æt. 68. qui Christianisimo Regi Lud. 13.
obsequium in Aula diu præstiterit, multa cum gratia et favore, eìq. fuerat Ordina-
riorum Medicorum quod vocant primus, ab ipso primario Regis Medico unico gradu distinctus :
eadémq. septimana in Libitinæ rationem venit tertius alter, cujus pater Belga fuerat,
dictus Carolis le Clerc, vir eruditus, et feliciter in Artis operibus versatus, anno æt.
74. Utinam hîc gradum sistat, et furorem deponat Mors ipsa : diúq. Seniorem nostrum
inter nos perennare sinat Clar. Riolanum, cum multis alijs viris bonis : Tu v.
vir clariss. vive, vale, et me ama, qui sum

Totus tuus ære et libra Guido Patinus.

[Lutetiæ P]arisiorum,
Die Veneris, 3. Nov.
1656.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 3 novembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1094&cln=s

(Consulté le 30/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.