À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657

Note [u]

Ms BIU Santé no 2007, fo 55 vo.

Soli artifices possunt judicare de artibus. Hodie mihi retulit quidam
Medicinæ studiosus, in Anglia, nuper excusos esse libellos duos medicales, quo-
rum unus Adenologia nuncupatur : alter Xenodochium tabidorum :
posterum hunc esse non dubito de illa phthiseos speciale, Anglis adeo
familiari, quæ nihil est aliud quàm αυαντη, siccitas sine marcore
pulmonis, ^ sive morbus materiæ Fernelij. Idem mihi retulit Virum Cl. Ioan Rhodium, Danum,
qui à biennio Scribonium Largum cum Notis edidit, hodie totum esse
Patavij, ubi in illustrando Celso, et promovenda nova illius editione.
Sed quia valde semper moratur in singulis Ille scriptor, non inde est quod
in tuo publicando vel citiùs properes, vel diutius Moréris. Hippocrates Foesij,
novæ editionis, Genevæ pervenit ad umbilicum : Paracelsus nondum
pervenit. Vale, Vir Cl. et me amare perge.

Tuus ex animo Guido Patin.

Die Veneris, 23. Martij, 1657.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1111&cln=u

(Consulté le 18/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.