À Arnold Senguerdius, le 18 janvier 1661

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 94 vo.

Doleo quod Tibi per otium non licuerit, populosam Urbem nostram ex
toto vidisse atque lustrasse : forsan aliàs recurret occasio ad illam
iterum redeundi Teq. mihi aliter excipiendi, atque duitius colloquendi :
quod ut optimis tuis rebus aliquando contingat, faxit Deus. Quod meo nomine Cl. Plempium
salutaveris, gratias ago : ut et quod mihi amorem conciliaveris optimi
viri et doctissimi Professoris, D. Blasij, ad quem ecce scribo : Te a. Vir
Cl. rogo ex animo, ut iterum nunties Cl. Plempio, me sibi addictissimum
vivere, eiq. omnia fausta precari, ut et D. Blasio : pro quo singulari
gaudio afficior, quod Medicinæ Professoris titulum et stipendia in vestra
Urbe obtinuerit : abunde est viris hominib. eruditis quod gaudeant, quum viris
de re literaria bene meritis tituli, honores et stipendia conferuntur.

— quis enim virtutem amplectitur ipsam Præmia si tollas ?
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est ?

Dominus Deus Te servet incolumem, cum Tuis, ac D. Blasio. Vale,
Vir Cl. et amorem tuum mihi perenna. Datum Parisijs, 18. Ianu.
M. DC. LXI.

Tuus ex animo Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Arnold Senguerdius, le 18 janvier 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1185&cln=t

(Consulté le 19/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.