À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 94 vo.

O me fe Cl. viro D. Ger. Blasio Medicinæ Prof. Amstelodamum.

O me felicem et fortunatum, Vir sapientissime, qui quum
nescirem Te vivere, amorem tamen tuum promerui, quem agnosco tum
ex tuis literatissimis literis, tum ex duplici libro quem misisti, pro quib. singulis
gratias ago quam possum maximas, quousq. occasionem nanciscor
idoneam easdem referendi, quod faciam et supra cumulum si
possim. De amore illo in me tuo, quem patefecisti in editione
utriusq. Operis, nempe Enchir. D. Riol. et Syntagm. Io. Veslingij,
abunde mihi gratulor, et Tibi gratias ago ; hæc erat fati mei ratio,
ut beneficium et laudes acciperem ab ijs hominib. quos nequidem 2 natos
scirem, nec 1 notos haberem. Præter hæc omnia, quæris ut Amicorum
meorum albo Te inseram : quod certè si patior, ridiculus sim ; imò
meum est à Te gratiam istam ambire, quam si possim obtinere,
mecum optimè agetur. Rex sum, inquit ille apud Plautum, si
hunc hominem ad me pellexero
 : imò v. me fortunatum reputo, et in
posterum reputabo, 2 voceq. 1 Stentorea felicitatem meam ubique
prædicabo, si gratiam illam mihi feceris, mihiq. quod facis, amicum
esse volueris, et amorem illum tuum gratissimum mihi perennaveris,
cujus promerendi gratia, nihilum efficiam.

De Cathedra Botanica quam obstinuisti in Gymnasio vestro,
Tibi gratulor ex animo : eandem cum ipsam habeo, à 7. annis, in Schola
regia Cameracensi, loco Viri Cl. του μακαριτου D. Riolani, qui me
quamvis tànto munere indignum, successorem vivens et videns sibi
delegit, cum bona venia Regis nostri Christianissimi, regioq.
diplomate, ut in talibus fieri amat :


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1187&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.