À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661

Note [w]

Ms BIU Santé no 2007, fo 97 vo.

Pag. 100. lin. v. sub finem, lege Sapho Poetria.

Pag. 101. lin. 13. scripto alieno. Ibid. lin. x. Avicenna, Albucasis.

Pag. 102. per Imaginationem fieri conceptionem planè fabulosum est, et
tanquam ridicula atque falsiss. fuit explosa narratio quædam Parisios delata
ante annos 25. à sapientissimis Medicis Parisiensib. M. Nic. Pietreo,
et M. Renato Moreau, quos ea de causa in consilium adhibui apud
M. Petrum Seguinum, Antiquiorem Scholæ Magistrum : fuitq. nostrum
consilium solemni Decreto Senatus Gratianopolitani confirmatum,
adversus quendam impostorem, qui talem conceptionem supposuerat,
et scripto peculiari tanquam veram finxerat, ut fucum faceret
quibusdam Medicis Monspeliensibus.

Pag. 104. lin. 4. quis sit iste Claudius, planè nescio.

Pag. 105. Deusingij libellum de lacte numquam vidi. Cujus est ?

Pag. 112. lin. 23. lege Anthropographia Riolani. Ibid.
lin. v. ante finem, Io. Claudius de la Courvée. Ille est Medicus
Gallus, qui 2 nunc se vivit in Polonia, 1 quem hîc olim novi : in
comitatu 2 Serenissimæ Reginæ Polonorum, 1 Mariæ Gonzagæ.

Pag. 141. lin. 18. quid sibi volunt ista duo nomina, Lusita-
nus et Muretus ?
de primo, an Amatus, an Zacutus ? de 2. an
nullus mihi videtur fuisse Medicus, dictus Muretus.

Pag. 143. lin.2. Bavium, an Bauhinum ? lin. 6. Ingol-
stadiensi.

Pag. 147. in medio. Ter vidi celebratam laryngotomiam in
hac Urbe, me præsento ac præscribente : et semper successit, sed
non absque summa peritia Chirurgi Operantis. 1. fuit in Monacho,
2. in Aulico, præsentib. et in consilium, mecum adhibitis viris
omni laude majorib. Magg. Nicolao Pietreo, et Renato Moreau,
Doctorib. Medicis Paris. eruditissimis. 3. in quodam Mercatore
Burdegalensi.

Pag. 148. lin. 18. Anthropograph.

Pag. 155. in medio. Vidi in hac Urbe juvenem quendam
Pictaviensem, cui lingua exciderat à variolarum malignitate
corrupta : et tamen loquebatur, et articulata voce fruebatur.
De quo casu mirabili libellum Gallicum scripsit Marcus Duncanus,
Medicus eruditissimus : sub titulo Aglossostomographiæ.

Pag. 156. post medium. Cl. Senguerdij Disp. Physicas de
Sceleto,
nunquam vidi : utinam per Te possem habere.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1187&cln=w

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.