À Christiaen Utenbogard, le 26 avril 1662
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 105 vo.
Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Ultrajectum.
Hodie me convenit, Vir Cl. quidam Medicinæ Licentiatus, ex nostris,
rei Botanicæ curiosus, studiosus, et intelligens : gratiam à me petebat,
pro suo Doctoratu, quam impetravit : vicissim quoq. ab eo petij
gratiam aliquam suæ rei Botanicæ, quam non denegavit : imò et ultro
obtulit : deditq. illico quæ habebat in sacciperio, aliquot grana sive
semina herbæ sensitivæ Melitensis, quæ differt ab alia vulgò
Mimosa dicta : quæ quidem pauca sunt, sed eadem ipsa ad te mitto :
et grata esse cupio : dixit ea statim esse terræ mandanda, bonne terre,
et bien fumée, telle qu’est celle des melons : et quand elle sera un
peu levée hors de terre, il faudra la mettre dans un pot et la colloquer
au grand Soleil : en plein midi elle se ramasse en elle-même, et
retire toutes ses feuilles en dedans. Semina quoque promisit se mihi
daturum Geranij noctu olentis : quæ si attingam, curabo ut ad Te
perferantur. Vale, et me ama. D. Mart. Schoockium saluto.
Tuus ex animo Guido Patin.
Parisijs, die Mercurij, 26. Aprilis,
1662. anniversario Io.
Fernelij, ante annos 104.