À Adolf Vorst, le 27 avril 1663
Note [u]
Ms BIU Santé no 2007, fo 145 vo.
cui profutura videtur regula Iuris : Esse diu in reatu pœnam mitigat.
Cl. viros eruditissimos Professores et Collegas tuos, DD. Vander
Linden, Van-Horne, Sylvium, Gronovium et Stevartum, nisi grave sit,
nomine meo salutabis. ^ Vale, Vir Cl. et me quod facis, amare perge.
Parisijs, die 27. Aprilis, 1663. Tuus ex animo Guido Patin.
^ Regina Parens ex duplici tertiana dicitur decumbere, ad cujus profligandem
adhibiti Medici aulici quinquies venam secuerunt : sed adhuc ipse morbus
perseverat, cum magna pompa symptomatum ; præsertim cum fluxu
hæmorrhoïdali, qui morbum adauget, ac vires imminuit.
Eodem ipso die, nempe 27. Aprilis, scripsi quoque ad D. Vander
Linden, et ad D. Fortun. Plempium, Professorem Lovaniensem.