À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 mai 1663

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 146 vo.

pecuniam tuam numeraveras D. le Rebours, per illud quod mercatores
vocant interest, tam Latinè quàm Gallicè : sed viris Philosophis minoris
esse momenti mihi videtur esse tantillum istud : nec quidquam curo.
Quando scripsi illam schedulam commedatitiam, nihil tale cogitabam :
nec quidquam tale sperabat qui eam à me accepit : Tu spem nostram
longè superasti : D. le Rebours qui hîc putabatur brevi rediturus,
aliter egit quia nimiùm hæsit. Deo sit laus et gloria, Tibi v. in-
gentes gratiæ, Vir Cl. cautiùs aliàs agam, nec tam facilè gravabo Ami-
cum meum, neq. enim tale quid patiar mihi tam leviter persuaderi.

Regina Parens adhuc decumbit ex duplici sua tertiana : aulici medicastri
lupum tenent auribus ; hactenus morbi contumaciam, non potuerunt vincere,
propter fomitem relictum in cavis hepatis et in mesenterio : nunc mutata
velificatione et inversa recta illa et atque legitima bene medendi lege,
cogitant de exhibendo venenato suo antimonio vino emetico, utinam non enetico,
et optimam Reginam non enecet : vires imbecillæ in senili corpore tamdiu ægro-
tante, stibiali malignitati ferendo planè sunt impares. Omnia sunt suspecta
in senibus ; nosti quàm verè dixerit tuus Corn. Celsus ; Qui sunt bene colorati
debent habere suspecta sua bona.
Hîc legitur Poema quoddam non inconcin-
num pro Gazophylace incarcerato : cujus lemna est, Fuquetus in vinculis,
ad Virginem matrem :
suspicor esse aliquem Iesuitam : istis enim hominibus
apprimè favebat dum olla fervebat : i. dum stabat fortuna domus et
familiæ Fuquetianæ. Sed quid tandem fiet ipsi Fuqueto ? certè, sors
ejus in manu Domini, et Iudicum selectorum, à Rege nominatorum.
Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die Iovis, 24. Maij, 1663. Tuus ex animo G.P.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 mai 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1277&cln=t

(Consulté le 28/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.