À Heinrich Meibomius, le 16 avril 1665
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 188 vo.
Alterum est, quod de pecunia quæ debebitur Typographo, nulla erit sumenda
à Lud. Heron, Mercatore Gallo, Hamb. dabit enim summam quæ à Te definitam fuerit, recipiendam
à Te Helmæstadij, D. Bec, qui hîc agit pro Duce Brunsviciensi : sicque negotium
nostrum feliciter ac facilè procedet absque ullo periculo, modò bellum Anglorum
cum Batavis nihil impediat, et nautis nosvestris relinquat mare liberam : aliter
enim omnia sunt incerta, et intuta, quousque nova pace omnia firmata fuerint, et inter
vicinos nostros mutuus amor constanter vigeat : quod ut citò eveniat, ardentibus
votis exopto. De quib. singulis, perspecto rerum statu præsenti, ad libitum tuum et
prudenter, more tuo decernes, i. accipiendo pecuniam apud Lud. Heron, Hamburgi, vel
per Dominum Bec, Helmstadij : fac ut volueris : quamcumque viam tenueris, lubens
sequar. Vale, vir optime, et quod hactenus fecisti, amare perge, tuum ut suum,
Guidonem Patinum. Parisijs, die Iovis, 16. Aprilis, 1665.