À Johann Georg Volckamer, le 10 septembre 1665
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 195 vo.
Clar. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.
Monitum Te volo, Vir Cl. me hesterna luce, die Lunæ, 7. Sept. aurigæ
Argentinensi tradidisse fasciculum, reddendum D. Io. Dinquel, Medicinæ Doctori
ejusdem Urbis, cum vecturæ pretio, et Epistola ad dictum Dinquel, qua eum monebam,
ut acciperet istum meum fasciculum, pro quo satisfeceram aurigæ usque ad Argen-
tinam, et acceptum statim ad Te mitteret : singula in eo contenta transmittas rogo ijs
ipsis quibus sunt destinata. De altero fasciculo ante 8. menses transmisso Lugdu-
num, ad D. Sponium, de quo ipse nihil audivit, adhuc inquiro, necdum constat. Hîc
agitur de morbo Papæ Romani, quasi lethali futuro : dicitur esse calculus, cum ulcere
renali cavo et profundo, cum summa corporis extenuatione, et febre lenta : ut et senio,
quod est morbus incurabilis, ut scitè nugatur noster Lucianus Gallicus, Franciscus