À Christiaen Utenbogard, le 6 février 1669
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 227 ro.
firmiori valetudine. Pro ardenti tuo in nos et Car. meum amore, gratias ago
amplissimas. Si quid ad me miserit pro Te D. Lantin, illud fideliter curabo. Optimè
inchoatum esse video negotium nostri Caroli, ut nobis restituatur : quod certè tandem
continget, et utinam vere proximo : neq. enim ante fieri potest ; tanta est negotiorum
quæ in Aula tranctantur tarditas et difficultas. Tandem Rex noster arma deponere
jussit Lotharingum, qui ut tempestatem bellicam et ruinam suæ patriæ effugeret,
statim paruit, et majori cessit. Utinam perennet illa pax, et nihil habeat frau-
dis, nec insidiarum. Casp. Hofmanni Apologiam pro Gal. per D. Romphium
ad Te misi, quam an acceperis nescio : quod ut suo tempore mihi significes, enixe rogo :
ut et quid sentias de ipso libro : certè totum illum magnifacio, præsertim v.
eam partem quæ est de morbis et eorum causis. Somniator nihil amplius
somniat. Vale, et me ama. Parisijs, 6. Febr. 1669. Tuus et suus G.P.