À Thomas Bartholin, le 1er avril 1669

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 230 vo.

annum superat. Quidam Medicus Genevensis, D. Bonnet, consarcinavit ex Operibus omnibus
Gul. Ballonij, Medici olim Paris. Pharum Medicumcorum, cujus partem priorem habeo,
alteram exspecto. Istius libri lectio Manuductionis instar erit junioribus Medicis, qui
ad Hippocratis doctrinam sese accingunt, ut eam viriliter et animosè amplect[un-]
tur, et Chymistarum fraudes atque strophas odio prosequantur : quod
utinam contingat. Sed dic sodes, quid habes in libris aut in Thesibus tuis contra
famosam illam antidotum, Theriacam : mihi mens est de ea scribere Thesim Medici[næ]
in qua concludam pestilenti febri nullatenus eam convenire, propter igneam caliditatem,
2 indomitam et 1 malignam Opij vim, etc. Summo jure mihi videtur à Plinio fuisse
nuncupata, Compositio luxuriæ : cui enim bono tot simplicia tam diversæ naturæ ?
quo Deorum monstrante istam perfidiam ? Natura paucis contenta est, etc. nec
tam multa sumptuosa, operosa et heterogenea medicamenta tanti morbi vim frangunt,
nec ejus curationem ullo modo promovere possunt : ad populum phaleras : etiam[si]
populus velit, tamen non debet decipi à sapientibus : ex Aristotele in Metaphysicis, pr[o-]
prium scientis est docere : sunt igitur docendi juniores illi, qui falsis persuasionibus
ducti tam facilè fucum faciunt ægris cum sua polypharmacia. Si noveris nobi-
les duos Danos, quib. hîc feci Medicinam, D.D. Douë et de Rozecrans, ijs quæso salu-
tem per me nuntiabis : ut et utrique Wormio, et alijs amicis. Vale, Vir Cl. et me
quod facis, amare perge. Parisijs, 1. Aprilis, 1660. Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 1er avril 1669, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1505&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.