Note [af]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 461 vo.
proximo, 4. Septembris, in aulam Archiepiscopalem,
ad quam convocantur alij Ordines maximæ et
populosissimæ civitatis, sed cum amplissimo
Parisiensis Academiæ Rectore.
Eodem autem die et ijsdem Comitijs, saluberrima
Facultas selegit ad construendos Codicillos pro
Ordine Medicorum, offerendos ipsis generalibus
Galliæ comitijs viros præstantissimos, Mag.
Ioannem Riolanum, Antiquirem Scholæ
Magistrum, Mag. Iacobum Perreau, Mag.
Ioannem Merlet, et Mag. Renatum Moreau,
Professorem regium ; (ex quibus tres postremis
Scholæ nostræ decanatu functi sunt :) cum
Decano et Scholarum Censore. De quibus
singulis conclusit Decanus.
Quo facto adijt Decanus Magister
Guido Patin, amplissimum Rectorem
Academiæ, apud quem habebantur more
solito in regia Navarra, Comitia Academica :
ubi inter alia negotia, habito sermone de
parendo mandato Domini Pro-Prætoris
urbani, res incerta ac indecisa remansit :
propter dubium de loco, quem vellet ipse
Rector amplissimus, sibi tribus Decanis
superiorum Facultatum, et quatuor
Procuratoribus nationum, eorúmque
adjunctis, concedi et assignari. Quo-
niam autem summa visa est ipsius rei
difficultas, relicta est discutienda