Note [b]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 493 vo.
Eodem die decrevit Facultas, Magistrum Ioannem
Chartier, litigantem adversus Facultatem, pro
inepto quodam libello suo de Antimonio, ante
aliquot menses vernaculè edito sub hoc lemnate :
Du La Science du plomb sacré des Sages, ou de l’Antimoine, etc.
ut antehac decretum fuit die Lunæ 28. Augusti,
arcendum esse à Scholæ limine, et privandum
singulis Scholarum juribus, privilegijs ac
emolumentis : nequidem nominandum esse inter
Medicinæ Doctores in prima quodlibetica
Quæstione : in qua quotannis prælegi solent
nomina singulorum Doctorum viventium : ut nec in
Thesibus responendum esse inter Doctores dispu-
taturos : eum denique pro nullo habendum esse,
quousque resipiscat, et à lite contra Facultatem
abstineat : nec illi significandum esse præsens
Decretum, sed ei dumtaxat referendum esse per
Decanum, ubi sese obtulerit Facultati.
Ijsdem Comitijs quinque Electores creati
sunt, nempe Magg. Robertus Tullouë, Ioannes
de Bourges, pater, et Nicolaus Matthieu, de
majori ordine : Magg. Nicolaus Capon, et
Io. de Bourges, filius, de minori : qui singuli,
præstito juramento in manibus Decani, secesse-
runt in sacellum, et nominarunt in Scholæ
Professorem pro sequenti anno, Magistros