Note [c]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 494 ro.
Nicolaum Richard, Claudium le Vasseur, et Ioannem
Baptistam Moreau : ex quibus in urnam conjectis, sorte
depromptus est Mag. Nicolaus Richard.
In Chirurgiæ professorem, in annum sequentem
nominati sunt Magistri Hermannus de Launay,
Claudius Germain, et Dionysius Ioncquet : ex quib.
in urnam conjectis depromptus est Mag. Hermannus de
Launay. Pharmaciæ Professores in annum præsentem
nominati sunt Ioannes Bourgeois, Petrus le
Comte, junior, et Iacobus Gamare : sors cecidit super
Mag. Ioannem Bourgeois.
Quod spectat ad professionem botanicum, fuit illa
prorogata Magistro Francisco Blondel, qui eam
docebit in Scholis si voluerit ; sin minus, saltem
Medicinæ sudiosis, in horto suo, eóque instructissimo,
stirpes demonstrabit, mensibus vernis et æstivis, quod
jam antehac præstitit, diligenter et accuratè.
Die Sabbathi, 18. Novembris, 1651. hora decima
matutina, sacrum anniversarium pro pace animæ Mag.
Gulielmi Lusson, Doctoris Medici Parisiensis, qui eodem
die obijt anno 1610. celebratum fuit in sacello Scholarum,
pro quo, Doctoribus præsentibus distribui viginti quinque
libellas Turonenses, quas ipse dum viveret, ea de causa,
Scholæ nostræ legaverat, proprio testamento.
Disputationes Quodlibetariæ
Die Iovis, 23. Novembris, 1651. Magister
Robertus Tullouë, Doctor Medicus, præfuit ordine suo,