Note [d]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 494 vo.
disputationi quodlibetariæ, respondente Magistro
Antonio de Sartes, Parisino, Medicinæ Baccalaureo :
et fuit quæstio talis.
An menstruis inordinatè fluentibus necessaria
purgatio ?
In ipsa disputatione Quodlibetica, Mag.
Stephano
Bachot, Doctori Medico ordine suo disputanti, et in
stibij commendationem plurima afferenti, præsertim
verò de Matthiolo et Renodæo ; tum quoque ex
Codice quodam medicamentario, quem saluberrima
Facultas numquam suum agnovit, nec probavit :
ego Decanus, consentientibus omnium Doctorum
qui intererant votis, silentium imposui, quod supra-
dictis authoribus in pravum sensum abuteretur,
cùm ipsum stibium sit merum venenum, utpote
cujus malignæ qualitates nulla arte, nulla
præparatione possunt deleri, nec emendari : et
quatenus tale damnatum fuerit à Facultate
nostra, totius Scholæ consensu, in Comitijs
Facultatis, tertio Cal. Augusti, 1566. in
decanatu viri clarissimi, Magistri Simonis
Pietre, Meldensis.
Eodem quoque die, 23. Novembris, pro
laudabili consuetudine saluberrimæ Facultatis,
recitata fuere nomina et cognomina singulorum
Doctorum regentium saluberrimæ Facultatis in
Academia Parisiensi, per Ludovicum de la
Roche, majorem Apparitorem Scholarum, eo
qui sequitur ordine.