Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647)

Note [t]

Fata fugiendo incurrimus, et ut alios ocyùs, alios seriùs comprehendant, neminem tamen prætereunt. His vel inviti colla submittunt qui sibi populos tanto tumultu subijciunt, nemo impunè refragatur. Omnes quidem simili ratione nascimur : Verùm ut modo dissimili, sic ætate dispari mortem oppetimus : plures immaturi decedunt, ex Naturæ necessitate pauci. Nullus ultra pensum vivit, nec fixum cuique terminum gratia aut industria, ulteriùs unquam promovit. Huic ne momentum quidem adjiciat ipse Æsculapius, multòminùs auro suo potabili (putabili) Chymista fumivendulus. Sæpe tamen quem interitus diem victus error accelerat, prudens Medicus consiliis suis retardat. Ut quis longissimum vitæ spatium sanus compleat, is necesse est puro sanguine, et copia nativi caloris humido primigenio probè temperati circumfluat : neque tamen quisquis utroque abundat, diutissimè vivit : quanquam et id in manu nostra est, modò ne salutarem hunc humorem diripi affatim sinamus, vel obrui. At quia nihil minùs curamus, ferè et ante diem obrepit mors, quæ ubique in insidiis est, juvenibus in propinquo, senibus in limine ; scilicet agunt eius negotium multa quæ nos assiduè circumstant incommoda, quibus ceu turbulentis externarum procellarum fluctibus iactati huc illuc traducimur : nec minùs favet, quæ nos ad omnem ictum exponit, innata imbecillitas : nempe frigore, æstu, labore offendimur ; ipso rursus situ et otio corrumpimur ; non omne cælum ferimus, fames et sitis mortem minantur, nisi remedium adhibeas ; cùm interim potus et alimenta, quorum modò inopiâ, modò copiâ rumpimur, sapor, odor, vigilia, somnus, et cætera sine quibus moriendum est, non rarò sint mortifera, ut mirum sit tot iniuriis patere hominem, vix unius patientem. Sed ut ex his tuti emergamus, quem blandæ voluptatis illecebræ non aliquando irretiunt ? aut quem si moderatrix temperantia sedulò conservavit, casus aliquis non obterit ? quosdam incautos momento interimit venenatum animal, perit ille alter Italo perfusus aceto : Hos mare, alios fulmen, alios assumit terra, bello permulti cadunt, et hos bello superstites, opprimit domus, delet ignis, usque adeo certæ mortis incertus est dies ac locus, nec ut hanc vitet, unquam homini satis cautum est in horas. Tot ac tam variis brevioris ævi causis accedunt et multò frequentiores morbi, nostro utplurimum vitio nati : hos sequitur languor, et minor annorum numerus, si fortè non sequatur interitus : cuius uni periculum propiùs admotum est, dum stolidè ad illos concurritur, apud quos sua cuique vænalis vita promittitur, magno plerumque mors emitur : pyxidibus quæ titulo ostenta remedia, intus venena, aut ut ferè sit, nihil planè præter muscerdam recondentibus. Ab his ubi crumena non ægritudo levior facta est, videas ægros Medicorum genua tangentes, suaque omnia, sed seriùs paratos impendere, ut mortis laqueis expediti vivant, et novis usque suppetant doloribus : ita nos una catena hîc alligatos tenet, amor vitæ : si tamen aliter quàm nomine vita est, prorsus reipsâ labor, aut lenta mors, tanto plus aloës quàm mellis habet. An verò nihil habet homo quo has possit abstergere molestias ? magnam quidem earum partem facilè declinaremus, nec paucorum annorum, imò et dierum accessionem votis turpiter mendicaremus, si tantum in præcavendis morbis, quantum in iis dum nos exercent, profligandis, operæ poneremus. Sed tanta nos valetudinis negligentia tenet, ut quanti facienda sit, haud aliter quàm perdendo cognoscamus : amissam ægrè recuperaveris, etiamsi adhibeas preces argenteas : ut sine impendiis præsentem retineas, facilis est et compendiaria via, modò bonis auspiciis ineatur : tota puncto res constat.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=t

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.