Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647)

Note [u]

Vis te beatum facere, frugi ac sobrius esto : disce quod maximæ artis est, inter epulas esurire : fuge αλλοινιας, et varios missus qui excitant alliciúntque veluti præstigiis, captam appetentiam. Ad cibum et potum, ut vitæ, sic mortis viaticum, non tanquam ad vas implendum accedito, sed ut sumas parcâ quod satis est, manu, nec tam eorum usu sis, quàm temperantia lætus. Summum bonum est nullo alimento egere, ab hoc proximum, quamminimum requirere. Saluberrima vitæ forma est secundum naturam vivere : exiguum hæc desiderat, immensum opinio. Furor est cùm tam exiguum capias, cupere multum : cogita quàm parvum tibi sit corpus : sensus licèt augeatur, non id tamen laxabitur : nos sæpe maiorem habemus famem quàm ventrem : hunc cum sale panis latrantem leniet, vel prima iratum facilè placaverit esca : si bene institutus est, non erit molestus interpellator : parvo dimittetur, si das illi quæ debes, non quæ potes, aut petit omnia : ne malè pareat, ipsi noverca sis oportet : ferè enim in hunc solâ peccatur clementiâ. Hoc unum est et quidem summum Medicorum præceptum, per quod semper careas Medico, nempe os regi patiens, domino pro centum Medicis est. Hac una ratione quasi divina quadam virgula differtur, ac demum floridior contingit votis vel malignis nulli non optata senectus, quam suis κρατιστο χειρουργημασι, Panaceâ, Mimiâ, et herbis Hermeticis, incombustis oleis, vividis laticibus, arcere falsò prædicant æquè mendaces ac creduli, putidique ciniflones Chymistæ. Huius præsidij vim adversus cuncta vitæ incommoda, nec Moly Homericum, nec Plinij Theombrotion, aut Dodecatheos unquam æquaverint : nihil in illum licebit morbis, qui ultra quod suadet Sobrietas, nihil sibi licere putaverit. Non opus est tot glutire catapotia, tot lambere syrupos, tot pharmaca, ac penè tota exhaurire pharmacopolia, ut fœda humorum saburra ingluviei soboles, et morborum parens exhauriatur coccis Gnidiis, helleboratis, scammoniatis, antimonio (diabolico inter remdia monstro) et aliis infensis, peregrinis, ac sæpe adulteratis medicamentis, quæ purgari potiùs debeant, quàm ut tutò nostra purgare queant corpora. Intemperantium ista sunt, qui, ceu lintea dum sapone et nitro detergentur, citiùs pertunduntur, cathartica sæpius sorbendo, celeriùs detergentur. Qui sobriè degit, nisi fortè sit ab ortu αλλο σπαρτος, et quasdam habeat causarias partes, tam vacat omni morbo, quàm humorum cœno ; ut proinde nullo egeat medicamento. Si qua ex ictu vulnera, indéque ulcera facta sint, et citò et sponte coëunt. Pestis ipsa morborum caput quantumcumque sæviat, æquè illum habebit eximium, quàm olim Athenis temperantem penéque divinum Socratem : scilicet aëris, loci, frigoris, æstus, externarúmque causarum vis omnino elanguescit, ubi nihil adiuvant inquilini hostes, cibus et potus. Quinetiam sub hoc tranquillo corporis statu quæ sensuum iudicio iucunda sunt, magis oblectant, videntúrque suaviora : quippe ut serenitas Alcyonibus, sic sanitas voluptatis commodum præbet ortum : neque solùm à parciori victu perbellè habet corpus, sed et optimè habet anima. Subtilis animus molem ventris refugit, et corpore meliusculè habito ad cognatas illi actiones inclinatur ; mens sicco corpore fulget, ut stella nitido cælo ; quóque ipsi minus est cum corpore commercij, minus inest et vitij : non disrumpitur irâ, non movet iurgia, non coquit seditiones placidus et sui compos animus : non æstuat habendi desiderio, quem sustinet cibus nec corpori gravis nec patrimonio : non illum venus erubescendis adurit ignibus qui vix libatis epulis, silentium indicit indignanti stomacho : amica castitati fames panem cogitat, non adulteria. Hanc morum innocentiam, innocenti victu tuebantur olim Christiani Anachoretæ, (ut in Palæstina Esseni, gens æterna, in qua nemo nascitur) ipso adhuc anno centesimo sani : veniebat in cibum panis aut palma, quæ et vestitum præbebat : nam cocti aut calidi aliquid comesse, inter cupedias erat, in potum hausta è proximo fonte frigida : à vino tam procul aberant, quàm ab urbibus. Eiusdem frugalitatis tenacissimi primi, et à Deo recentes homines nongentos annos vivebant, carnis perinde ac fraudis nescij, sed his quæ natura sponte tribuebat, contenti : nondum enim cogebatur suum sitientibus fundere sanguinem. Nos tam rigida ac pertinaci abstinentia, quæ priscos illos penè acernos χαλκεντερους efficiebat, prætendimus mundi senium, sub quo nostra hæc tractari molliùs ætas imbecilla velit. Adeo nempe nostram amamus intemperantiam, eam ut excusare quàm excutere malimus : sicque plures interimat gula quàm gladius.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=u

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.