Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628
Note [p]
Laurentii Opera omnia, 4e partie, page aaa ij ro.
Nobilissimo
Clarissimoque
Viro D.D. Andreæ
Laurentio, D. de Ferrieres,
D. Andreæ Laurentii, Archiatri,
filio unico, Guido Patin, Bellovacus,
Doctor Medicus Parisiensis,
S.P.D.Singularis et eximia D. An-
dreæ Laurentii, Patris tui,
piæ memoriæ, doctrina, (V. Cl.)
ita profluxit ad hominum æstimatio-
nem, ut eius fama lausque non vul-
garis, iisdem quibus orbis terrarum
finibus circumscribatur ; et exteræ nationes vel ipsi Gal-
liæ nativitatem eius invident, cuius libros mira doctrinæ
suavitate refertos tanta cum utilitate legunt et admi-
rantur ; ut quod Ulyssi datum a Mercurio Moly Ho-
mericum, aut a Diis immissum salutare Nepenthes, id
ad communem humani generis, laborantium præsertim
salutem et levamen conferre credant præclara eius