Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628
Note [r]
Laurentii Opera omnia, 4e partie, page {aaa iij} ro.
et Latini à me facti, idem est argumentum, idem sen-
sus, eadem ratio, idem stylus, et eadem dispositio ; nec
aliter quam diverso idiomate inter se differunt : ita Cla-
rissimi Parentis, et Nobilissimi Filii eadem est prosapia ;
idem genius ; idem ad heroïcas virtutes ardor ac propen-
sio ; nec aliter fere quam ætate et arte, alter ab altero
discerni potest. Nec ullum quidem de tua optima indole
cuiquam dubium esse potest, qui te tali tantoque patre
natum noverit : quocirca ne hîc in excessu peccare vi-
dear, vela contraho, et ad te V. Cl. me iterum con-
verto, Tibique opuscula hæc lubens offero. Usumfructum,
quod aiunt, eximii istius operis habeant alii ; quoniam ea
scientiarum est natura, ut sine detrimento domini, ea-
rum usu multi gaudeant ; Tu Domini ac possessoris iure
tam præclaris opibus in æternum gloriare, eiusque qui ve-
stro generi devinctissimus est qualecumque studium ope-
ramque in iis colligendis ac digerendis, æqui bonique con-
sule.Vive, vale, felicibus utere fatis.