Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628

Note [w]

Laurentii Opera omnia, 5e partie, page 63.

De varia Luis venereæ apud varias gentes denominatione.

Vellem citra nationis alicuius iniuriam de morbo Venereo et eius
curatione Medici loquerentur ; sed cùm multi istius luis originem,
causam et naturam primo sui adventu ignorarent, in eos à quibus vel iu-
stè, vel iniustè se læsos putarent, retulerunt ; hinc alij Hispanicum, alij
Italicum, alij Gallicum, ut Itali nuncupant. Gallici morbi nomine, ab Italis
imposito, non modò morbum, sed etiam remedium Italicum aut Nea-
politanum, ut unguentum Neapolitanum, Opiatam Neapolitanam, et sæ-
pe Indicum, ut lignum Indicum nominant. Ex India enim primùm ab
Hispanis delatus est in Italiam, unde Galli post captam Neapolim do-
mum redeuntes, hunc fructum Neapolitanum detulerunt. Sed hæc ri-
dendi quàm rodendi gratiâ, potius dicta sunto.

Lues Indica
ab Italis ad-
vecta.
Novum esse morbum luem veneream nullus insiciatur : ante si-quidem annum 1453. in Europa nunquam visa est ; sed primùm a Chri-
stophoro Columbo, eiusque sociis vel servis Italis, ex India redeun-
tibus advecta, et Italis communicata mulieribus : Quæ cùm in obsi-
dione Neapolitana militibus Gallis copiam sui fecissent, sua simul
et pudenda et pudendum morbum communicarunt. Quem postea
ipsi Galli ab exercitu, urbe scilicet cpata, redeuntes, aliis mulieri-
bus Italis, quas subierant innumeras, dedere : Ad quas postea ma-
riti accedentes, ac debitum amatrimonij persolventes, à proprijs uxo-
rinus acceperunt, quæ ipsæ à Gallis, ut Gallis ab aliis mulieribus Ita-
lis, et hæ à commilitonibus Christophori Columbi.

Cur Itali Iu-
dicam Luem
Gallicam vo-
cant.
Hinc Itali in Gallos turgidi, et irati, suum morbum, in vindi-
ctam, Gallicum vocant : atque ridiculam eorum libri præ se ferunt
ultionem, cùm maritos ignorantiæ, et uxores meretricij notent : il-
los, quod Luis Venereæ originem nescierint ; has, quod à Gallis
iniri cupierint.

Ridiculus
Brasavoli
error.
Forsan huius iniuriæ in parentes illatæ memor Brasavolus, libel-
lum quendam de suo morbo, quem Gallicum vocat, conscripsit ; in


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8229&cln=w

(Consulté le 28/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.