De Vopiscus Fortunatus Plempius, le 13 décembre 1656
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 346 ro.
Vir Clarissime simul ac benignissime
Omninò discupio videre quem annotasti de pat[ria]
Abensinæ. Velim itaque ut primâ datâ occasione
mihi mittas. Ego assero eum esse Bocharensem :
expendam, quæ tui Authores dicant. Hottingerum
Helveticum non novi, neque eius analecta sub ocu-
los meos venerunt ; et miror Virum mei mentionem
facere. Primus Arabis mei liber iam excusus
est. Quod verò existimes me eum defendendum
suscipere ; longissimè secus est. fidelem inter-
pretem ago : in foliis errores eius, qui plures
sunt, monstro et coarguo. Et quis non errat ?
Fernelius ipse, tantus Vir et censor aliorum
quàm graviter et abnormiter in multis erravit.
Oribasii opera anatomica Parisiis excusa est apud
Guil. Morellum 1556 in 8 legi in de Script. Med.
D. Vander Linden : sed cum D. Riolanus vester
aliter responderit, acquiesco : quem ergo Virum
diu vivere velim, et veram Medicinam voce
styloque propugnare. Decessum certè magni Re-
nati Moreau ægerrimè tuli : scripsit mihi
unas atque alteras literas, quas inter cei-
melia servo. Vale et vive.
Vester totus
V.F. Plempius
Scripsi Lovani die xiii Decemb.
ↀiɔcLvi