De François Teveneau, le 25 février 1657

Note [w]

Ms BIU Santé no 2007, fo 383 ro.

a Curaonem instituis morbi prægressi non præsentis. At remedia præterito
morbo non debentur, sed vel præsenti vel futuro. Illâ autem papulâ
biliosâ carbunculantur etiamnum tibiæ huiusdem nobilis viri. præsenti
igitur morbo non præterito remedia decernas. Si tempora commutet
grammaticus, ferulâ plectitur.

b deliras, alvus enim quotidiè fertur excrementis figuratis et mollibus
cibóque ingesto analogis et modicâ bile saturatis. Quod si vesicula
fellis intra hepar esset obstructa, inde sobolescerit icterus.

c non potest bilis circum hepar efferri, nisi in ipsam hepatis
subam effundatur, túncque vel obstructionem vel tumorem
procrearet.

d Tibi imaginanti non tangenti conspicuus. In vultu enim laborantis,
nulla tumefacti aut aliter vitiati hepatis signa elucent. Talis
color efflorescit in facie qualis humoribus dominatur, sive
in venis, sive in hepate redundent.

e Ergo tumorem non generat.

f Cur igitur sanguinem non conspurcat, qui floridus è venis brachi
educitur nullâ supernatante bile excrementitiâ. Dic potius ab
intemperie præfervidâ viscerum et sero quodam agresti eóque acerrimo
eiusmodi papulam originem trahere.

g ob imbecillitatem inferiorum artuum atque humorum pondus
in senibus deorsum biliosi feruntur ichores.

h Ratio illa non barbato physico et oculato Anatomico, sed puero et
pantomimo digna mihi videtur. adde quod nullo coxendicis dolore
fuit divexatus.
Enema scribitur per e non per æ. sicut cystis per y non per i.

i imò ter aut quater minuatur sanguine ex basilicis. Quam parcus
sanguinis in biliose morbo. aliàs enim prodigus.

l In tot doses parari v solet emulsio quia facilè acescit.

m imò frequenter et blandè purgandus est æger : nullisque emulsionib.
ut neque enematis indigebit si catharsi phlebotomiam adiungat,
per epaphæresin celebrandam.

n An id didicisti ex auctore tuo rancido Francisco D Sizæo. Nescis
acida lac in serum convertere. Saccharo rosato lac asininum ut
plurimùm medicatum propinatur.

o perspirationem impediendo, dolorem augebit isthæc mucilago.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Teveneau, le 25 février 1657, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9068&cln=w

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.