Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note ab.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 490 vo.

    Superioribus hisce Commentarijs meis de
rebus Academicis, gestis in Comitijs, apud D.
Rectorem habitis toto illo priore anno mei
Decanatus, absurdum non fuisset ijs sub-
jungere concessionem illam octingentarum libel-
larum Turonensium, saluberrimæ Facultati
Medicinæ factam à quatuor Procuratoribus
nationum, quæ Facultatem Artium in Aca-
demia Parisiensi componunt atque
constituunt : sed quoniam illius concessionis
Originalia scripta quatuor habeo in manibus,
signata et propria manu exarata à qua-
tuor præclaris illis viris, Procuratoribus
quatuor nationum, satius esse putavi, et
operæ pretium me facturum esse arbitratus
sum, si ab improbo isto et ingrato describendi
labore non invitus abstinerem, sed potiùs
archetypas istas tabulas, sive Originales
illas chartas quatuor alligarem atque
insererem fasciculo nostrorum negotiorum,
quem habeo relinquendum atque tradendum
Domino clarissimo viro, Doctori Medico,
quem mihi fata successorem dabunt in
Decanatu, anno proximo 1652.

* Nota
Habentur illa
instrumenta autographa
descripta tomo sequenti
decimo quarto à pagina
567 ad initium paginæ
571 in secundo decanatu
M. Francisci Blondel.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note ab.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=ab

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons