Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ah.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 514 ro

esse admittendos, solutis solvendis, ut superioribus annis
factum est. In eam autem sententiam omnes transierunt,
nec ullus reclamavit, quod in illo postremo Examine
particulari, singulis Doctoribus abunde satisfecissent
illi quinque Licentiandi, suis responsionibus, de
methodo medendi.

    Decretum quoque fuit de summæ illius divisione, viduis
Magistrorum Thomæ Gamare et Iacobi Cornuti, qui primo
anno mei Decanatus obierant, dimidiam Licentiarum partem
esse erogandam : heredibus Mag. Durandi Francisci Yon, nihil
quidquam, quod nullos liberos reliquisset ; utpote qui cælebes
vixerat : sed viduæ Mag. Iacobi Gamare, qui nuperrimè
obierat, nempe 4. Maij, 1652. totam summam esse concedendam,
utpote qui biennium penè integrum adimplesset.

    Decrevit quoque Facultas, ijsdem in Comitijs,
Examen Botanicum, quod proximè celebrandum fuisset, ex
lege Statutorum nostrorum, propter paucitatem Baccalau-
reorum, ac eorundem absentiam, non posse æstivis istis
mensibus celebrari, itaque esse remittendum ad Remigalia,
et post Iubileum, ad quod novi Candidati poterunt
admitti. De quibus singulis sic conclusit
Decanus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ah.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=ah

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons