Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ao.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 517 vo

in nominando Parœco suffragium feret, suo
ordine, sine tumultu, aut strepitu, nec unquam
liceat cuiquam Collegam suum dicentem inter-
pellare ac interturbare. Quod si quis secus
fecerit, suffragio careat pro mulcta, et illico
de cœtu exire jubeatur.

    Talibus à Decano prolatis et ab universo
Ordine probatis, vir nobilissimus Magister
Ioannes Merlet, quum Seniores dicturi essent
sententiam, intercessit quominus quisquam
de præsenti negotio decreveret, priusquam
quatuor Competitores supranominati, exhibuissent
Facultati, eáque de causa deposuissent in manibus
Decani, suos titulos, quibus nitebantur, et quorum
ope idonei ad digni judicari possent qui ejusmodi
beneficium à saluberrima Facultate impetrarent :
Aliqui putarunt istud obstaculum inutile, et tan-
quam impedimentum ad aliquam moram obtinendam,
à Magistro Ioanne Merlet excogitatum autumarunt ;
nihilominus tamen itum est ad suffragia, et pluribus
placuit postulatio illa D<omi>ni Merlet ; sicque cum
majori parte conclusit Decanus, et ad alia comitia

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note ao.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=ao

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons