Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note b.
Transcription

Page 77

Carolus Patinus

Lucem hominum fugere, vulgique judi-
cio seipsum subducere, tranquilis-
simum equidem vitæ genus esse docet
contritum illud vetustate proverbium,
Λαθε βιοσας ; quod eleganter expressit
Poëta

Crede mihi, bene qui latuit, benè vixit, et infra
Fortunam debet quisque manere suam
.

Iam rectène an secus traditum hoc sit ab antiquis præ-
ceptum, hujus loci non est excutere ; maximè cùm in
manibus habeamus ea de re singularem libellum Plu-
tarchi, ubi negat sequendum esse hoc priscorum Sa-
pientium consilium. Quin imò quod idem alio libello
περι του εαυτον επαινειν ανεπιφθονως pereleganter docet, licere
interdum sapienti seipsum laudare. Quidquid ejus sit,
est hoc certè a mente mea alienissimum ; nam et de me
ipso nihil omnino scribere tutius fore scio, et mihi
mehercle gratius. Sed ut hic judicio voluntatique
meæ indulgere possem, causæ plures obstiterant, in
quibus sunt instituti argumenti ratio, quod imperfe-
ctum relinquere consultum non putaui ; et amicorum
preces jamdudum tale quid a me non rogantium, sed

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=b

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons