Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note c.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 447 ro.

et perferendos ad Magnates Aulæ, virosque Principes ac
eximios amplissimi Senatus et Urbis Parisiensis, per
quinque nostros Baccalaureos, qui togati pileatique
eorum singulorum domos adirent, nomine saluberrimæ
Facultatis.

    Notandum autem hoc anno præsente 1651. habita
non fuisse Comitia Facultatis, more solito, id est
speciali articulo, de cereis distribuendis pro festo Purificatio-
nis sacræ Deiparæ ; sed ea rejecta fuisse in diem ipsum, quo
vir clarissimus Magister Ioannes Pietre, posterioris sui
decanatus rationes erat redditurus : neque enim aliter
potuit fieri, propter inauditam et numquam à quoquam
visam nec perceptam Sequanæ Parisiorum urbem alluentis
exundationem, quæ Scholas nostras inferiores planè in-
fecerat aquâ multâ lutóque plurimo : propter quod
nullus ad eas cuiquam patebat accessus : nequidem ad
vicum nostrum, vulgò dictum de la Bucherie, nisi per
scaphas et naviculas, quarum ope, tanto et tam stupendo
cataclysmo attoniti ejus incolæ, domos suas relinquebant,
et ab ijs fugiebant, ne in dies adaucto tali diluvio, quod
eodem ipso tempore, universæ Galliæ, imò toti Europæ
commune fuit, in proprijs ædibus intercepti, sub aquis
miserè perirent, ut olim contingit Deucalionis et Pyrrhæ
infelicissimis temporibus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=c

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons