Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note c.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 478 ro.

    Die Lunæ 28. Novembris, apud D<omi>num Rectorem, in
regia Navarra, redditæ sunt rationes Academiæ, per D.
Dacolle, ejúsq. generum D. du Bois, coram ipso D. Rectore,
tribus Decanis, quatuor Procuratoribus nationum, cum
eorumdem Adjunctis, etc.

    Die Sabbathi, 3. Decembris, 1650. in comitijs ordinarijs
Academiæ apud Dom. Rectorem, decretum fuit in litem
esse descendendum pro Dom. Nicolaï, Gymnasiarcho
Pictaviensi, adversus Loyolitas Pictavienses, et alios duos
Professores : quamvis Academia Parisiensis valde improbet
quoddam fœdus ipsorum professorum Pictaviensium, cum
ipsis Socijs Loyolitis, nobis inconsultis pactum.

    Censuit quoque esse succurendum inopiæ cujusdam
veterani et emeriti Professoris dicti Gouttiere, per summam
triginta libell. Turon. ea lege ut in posterum non redeat,
sed aliunde sibi victum comparet : eandem quoque gratiam
contulit cuidam bidello nationis Germaniæ, surdastro et
malè oculato dicto Collet.

    Fuit quoque actum de novis ædibus construendis in
prato Clericorum, in quodam loco juxta ædes D<omi>ni Le Vasseur
ad id destinato, ex consensu Academiæ et aliquot S
Senatucosultis, ut ad hoc insumentur pecuniæ
debitæ Academiæ Parisiensi, per Monachos dictos
Augustinenses reformatos, et alios.

    Die Mercurij 28. Decembris, 1650. in comitijs
extraordinarijs Academiæ apud Dom. Rectorem in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=c

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons