Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note e.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 479 ro.

Vitriacensium, adversus Minimos quosdam, occupare
volentes Colegium illius Urbis.

    4. D<omi>num Rectorem Acad. Paris. Mag. Ioannem
Courtin, debere intendere adversus ea singula quæ
decreta fuerant apud D<omi>num Marandé, in Insula
Beatæ Virginis, per duodecim viros selectos et
deputatos à D<omi>no Meliand, Procuratore in
Senatu Paris. Catholico, (ex quibus unus erat
M. Guido Patin, Medicæ Facultatis Decanus,)
non quod improbet Academia quæ illic hactenus gesta
sunt, sed quod velit ut Rector tanquam caput
Academiæ, ejusmodi Comitijs præsit, nihilque
de hoc negotio decernatur illo inconsulto. Erat a<utem>
istud negotium de reformatione artis Bibliopola-
rum et Typographorum, in quos homines jus
semper habuit Rector Academiæ Parisiensis, ut
probavit libello typis mandato, vulgo Factum,
anno 1652.


Acta in Academia Parisiensi anno 1651.

    Die Sabbathi, 7. Ianu. 1651. decretum fuit
pauperrimæ cuidam feminæ ad extremam inopiam
redactæ, dictæ D<omi>næ de Courbieres, nomine eleemosynæ
erogandam esse summam viginti libellarum
Turonensium : pauperibus v. et miseris languentibus
circa fanum S. Quintini Veromanduorum,
Laodunum et Suessionem, mittendas esse

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=e

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons