Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note f.
Transcription

Page 8

Heroardus, et spes suas perurgere, patrono eodem, qui cœ-
ptis non absistebat, Bellagarda, at si animantem satis nosset, in
equili vix esse locum ei pateretur. Pergit commendare, id-
que eo enixius jam, quo certius. Et Rex, ad Ianum illum Me-
dicum suum, qui tum ab Heroardo summonitus aderat ; Scis,
ait, quem Filio meo Medicum destinet Bellagarda ? Celebrem
illum et notum equorum medicum ; et Archiater, cui os auro
fictum esset, Non potest, Domine, magis idoneus quisquam
infantibus Medicus apponi, quam qui nihil moveat, nihil præ-
scribat : quibus nutricis uber largum et salubre pro Medico ac
medicina est, sin aliquis Medici usus erit, nusquam abero. Tum
Rex, precibus vinci se ita, passus est, ut sagacissimus inspector
notorque, et quem Equi medici vel odor vetus offenderet bo-
nus heu nimium ! Et facilis, non negarit : Medici autem sui cu-
ra et arte, non istius, acquierit. Tamen, ut res hominesque
consuetudine coalescunt, neque fere nisi per ruïnam, etiam
vitiosæ trabes summoventur, passa est Aula, passus est Rex cle-
mentissimus annos 9. stirpis suæ, nomine tenus medicum, cui
nemo privatus, nisi qui non nosset, demulcendos pedes com-
mitteret. Extinctus est Sol ille Galliarum, lumen seculi, Re-
gum decus. Præstrictis oppressisque illa nocte, quam sempi-
ternam horrebamus, omnium mentibus, ut in turbidis quæ in
fundo, sic in Delphini jam Regis, qui Rex natus esset. Medici
munere subsedit Heroardus : cum eum quidem prorsus amo-
vendum censerent omnes, interim tamen ferendum, quoad
constutis rebus, idoneus sufficeretur. Eaque Reginæ ac Pro-
cerum mens erat. Cumque dignissimus ac verissimus Medicus
quæreretur, occurrebat, non magis publicæ famæ, quam salu-
taris operæ, ac præstantium meritorum suffragio, Simon Pie-
treus, Simonis Filius, Nicolai, et ipsius Medici consummatissi-
mi, Frater, quem Medicinæ tantum vindicem, et expurgato-
rem, vere dixeris, quanta hominum vindex et expurgatrix Me-
dicina est : virum, cujus nec integritati Catonem, nec judicio
Hippocratem, nec scientiæ Galenum, anteferres ; cui salutem
suam Medicina melior debet, quam à Pharmacopœorum sum-
ptuosis offuciis, ab Agyrtarum præstigiis, Planorum fraudibus,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=f

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons