Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note h.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 449 vo.

Facultatis (quæ tertia erit super ea re)
aliquos Architectos, Villedot, Messier, aut
alios, cum quibus à selectis viris cum Decano,
istud negotium possit agitari. Facta quoq.
fuit mentio eorum qui cum extraneis
medica consilia ineunt : ex qua occasione,
auditâ querimoniâ Mag. Antonij
Charpentier, et relatione Mag. Pauli
Courtois, Censoris, injunxit Facultas
Decano, ad prima comitia per majorem
apparitorem esse accersendum Mag. Petrum
Mercier, Doctorem Medicum, ut audiatur
super negotio quodam litigioso illi objiciendo,
ea lege, ut in ijsdem comitijs sistat se dictus
Mag. Paulus Courtois, Censor, qui secum
deferat, et nobis exhibeat chartas
quasdam, quarum ope crimen ipsi P.
Mercerio objectum possit patere, et de eo,
præsente Facultate, redargui à Decano.
De quibus singulis sic conclusit Guido
Patin, Decanus.

    Die Lunæ 8. Maij, 1651. Facultas
speciali articulo convocata, primò
decrevit instaurandas esse ædes nostras,
et primis quæ apud nos habebuntur
comitijs nominandos esse viros selectos,
qui istud negotium cum Architectis agita-
bunt, de quo postea referent ad Facultatem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=h

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons