Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note i.
Transcription

Page 84

lare solebat) Marescottum nostrum tria se sacræ arti nostræ
debere professum, quibus caruisset, si propositum a Parentibus
sacerdotium suscepisset, sanitatem athleticam ætatis anno
lxxxii. Centum aureorum millia, atque intimam innume-
rorum illustrium amicitiam
. His addebat rerum agenda-
rum facilitatem familiari suo colloquio seu studio com-
parandam. Me omnia ad ejus mentem facturum illico
pollicitus, musæoli stromata ita disposui, ut præter
Parentem nullus sciuerit Iustiniano substitutum Hippo-
cratem, Iuridicis Medicos. Riolanus, Perdulcis, Val-
leriola, Fernelius, Paræus, Hofmannus, Renodæus,
Hollerius, Duretus, alijque mihi iam aliquo modo
familiares, susceptæ artis tyrocinium, viam præeunte
Patre, docuerunt, donce in altissimum artis oceanum
protrusus, Galenum et monitu Patris et proprio marte,
naviculæ gubernatorem studiorumque ducem selegi,
quem verum Naturæ genium esse intellegebam. Dio-
scoridem adjunxi, Celsum, Auicennam, cœterosque
medicinæ Principes, quorum diversitate fatigatum
remitterem animum.

Ecce me tandem post examen iv. dierum singulari
ακριβεια, dignitate Baccalaurei decoratum, et post
duos deinde annos cum medio, ut solet, præceden-
tibus tum innumeris theoreticæ practicæque publicis
et privatis examinibus, tum bis mille nummorum solu-
tione, Facultatis medicæ Parisiensis Doctorem.

Circa hæc tempora, Pater arcani colloquij occasio-
nem nactus, quod plerumque noctu in ejus musæo,
dormiente familia instituebatur, in amplexus ruere,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=i

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons