Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note l.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 482 vo.

rogandum esse D. Rectorem, ut ad hujus Urbis
proceres scribat, et non admittendis bonis illis
Patribus, nempe ad Capitulum Canonicorum,
ad Majorem et Præfectum urbis, etc. quod
promisit se facturum, et revera postea
scripsit, nomine Academiæ Parisiensis.

    2. In litem esse descendendum adversus Syn-
dicum Bibliopolarum, dictum Matthæum
Guillemot, ejq. adjunctos, qui artis et rei
librariæ atque typographicæ novam reforma-
tionem aggrediebantur, inconsulto Rectore,
ipsius Academiæ Principe, et cui ex officio
incumbit, ratione sui principatus, videre et
cavere, ne quid detrimenti accipiat Res-
publica literaria.

    Die Sabbathi 6. Maij, 1651. decretum
fuit Mag. Edmundum Amiot, Doctorem Theologum,
et Pastorem S. Iacobi de alto passu, in
suburbio D. Iacobi, in ejusmodi comitijs
Academicis non posse vices agere Decani Theo-
logiæ, quod Dom. Rectori, Decanis, et 4.
Procuratoribus esset odiosus ac suspectus,
quia rem Hibernorum agendi atque tuendi,
litémque persequendi pro ijs adversus decretum
Rectoris, contra eos latum die 4. Martij,
nuper elapsi.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=l

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons