Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note n.
Transcription

Page 89

Parisijs docuit, cathedram conscendi, et factâ mulie-
bris cadaueris copiâ primam illius anni anatomiam in
publico scholarum theatro celebraui, dissectore P.
Emmerez Chirurgo peritissimo. Quo successu hæ
peracta sint, meum non est declarare : Quingenti me-
dicinæ studiosi quos nunc tot doctores opinor, rei gestæ
testimonium ferant : Ferant et chirurgiæ tyrones qui
artis præcepta a me tunc certatim expetebant, quibus
suffragante saluberrimæ Facultatis decreto, per aliquot
subsequentes annos morem tuli, tumorum historiam
aperiendo, vulnera, ulcera, luxationes, fracturasque
sanandi modum tradendo, operaque magna chirurgica
in cadaveris exercitando. Cùm autem dissectiones
explicarentur vernaculè, mirum quantus Aulicorum
Matronarumque concursus ædes meas cohonestauerit :
Increbuerat quippe rumor me singulas corporis actio-
nes, singulasque ejus partes, datâ operâ explicare, ut
nisi esset quod pudicis auribus negotium facesseret.

Obseruationem medicam hîc inserere non abs re
autumo, quæ naturæ vigilantiam, sagacitatem et sa-
pientiam confirmat. Ioanni Le Blond, honestissimo
mercatori medicinam a decennio faciebam, viro octua-
genario, cœtera sano, si calculi symptomata exceperis.
Is quamvis doloribus continuis vexaretur, nunquam
tamen eò molestiæ deductus est, ut lecto detineretur,
vel officinam intermitteret. Præcipuum ei negotium
facessebat, quòd matulam centies in die quæreret,
aliquidque urinæ singulis vicibus profunderet, nisi
spongia ijs in locis collocata matulæ officium subiret.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note n.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=n

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons