Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note q.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 386 vo et 387 ro.

De Opii temperamento magna
est controversia : quidam enim propter vir-
tutem ejus narcoticam frigidum cons-
tituunt in 4o gradu ; alii propter amaro-
rem calidum faciunt in 3o. Ego puto
utrumque esse verum, quatenus constat
diversis partibus contrariis et he-
heterogeneis, ut alia quædam, teste Gal.
l. 4. de simplicium medicam. facultatibus, ubi
de aceto ; talia sunt hydrargyrum, Chal-
canthum, Camphora, sanguis, lac, vi-
num, Absinthium, Acetum, Aloë, Rheum
Barbarum, Brassica, Rosa, Chicorium sive
Intybum et alia partium heterogeneï-
tate constantia. de quibus Nobis magnum
erit et illustre exemplum ipse hydrar-
gyrus vel Argentum-vivum à Chy-
mistis Mercurius dictus, verum Naturæ
monstrum, quod videlicet nullis Naturæ legibus
retinetur : unde factum est ut Fracastorius
Med. Veronensis præstantiss. Philosophus
ingenuè fateatur se illius qualitates et
naturam ignorare. Et adhuc hodie fortiter
certatus de ejus temperamento : alii
enim calidum, alii frigidum esse contendunt
ab effectis. Avicenna Princeps Arabum,
quem Julianus Palmarius Med. Paris.

[387 ro]

et alii multi sequuntur, frigidum
atque humidum asseverant : alii mul-
ti, qui qualitatem erodentem illi tri-
buunt, calidum perhibent. Ego vero
cum Trajano Petronio Med. Rom.
hydrargyrum mixtæ qualitatis, esse con-
tendo ; in eoque qualitates quasdam esse sub-
tiles et calefacientes, alias crassi-
ores et refrigerantes : sed præterea
multas adhuc alias dotes possidere :
incedit enim, attenuat, penetrat, liquat,
resolvit, ventrem subducit, et quod mi-
rum est, vi partim attractiva humores
à superficie ad centrum, id est, ad ven-
triculum adducit, et per secessum educit,
partim impulsiva à centro ad habitum
impellit et per salivatione propellit, et
ad utrumque effectum usurpatus in morbo
Italico. Sæpe enim datur ad salivationem
cujus loco supervenit alvi fluor : ut
aliquando ad ventris fluorem, cujus loco
supervenit salivatio. de quo videte Jo.
Renodæum Med. Paris. doctissimum l.
2. de materia Medica c. 15o sect. 1a. Est
igitur Opium calidum quatenus est amarum,
gravis odoris, inflammabile, fauces

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=q

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons