Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note q.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 454 ro.

nobis expectantibus, habuit comitia Rector amplissimus
de creando Procuratore fisci : hominúmque paucorum
conspiratione factum est, ne Procuratorem ex alio
quàm ex infimo Universitatis gradu, solóq. Facultatis
Artium sinu habere potuerimus. Id quàm præcipitan-
ter actum fuerit, quàm præter jus et æquum, Ordinum-
que superiorum dignitatem, jam novistis, ut arbitror,
et doletis. Nam, cùm nos multò antè moneri
oporteret, de re, quæ tanti Facultatum omnium
interesset, statuendum esse, pridie solùm, idque valdè
serò, ne qua suppeteret consilij capiendi mora, ad
ista comitia quasi furtim et clanculum vocati
sumus. I Deinde contempti sunt antiqui
nationum Procuratores, quibus regentibus nationes
suas procuratorium Fisci nummus vacare cœperat,
quorum vota et suffragia ad novum designandum
Procuratorem accedere debuerant. Quid, quod
Procuratores nationum, qui nunc Artium Facultati
præsunt, dixere singuli sententiam, quatuórque
suffragijs nominavere Procuratorem fisci, quos
unius Procuratoris ore, ut moris est, júsque
postulat, neque si aliter fieret, ferendum esse
decreverant altiores Facultates, quid sentire nt,
quemque deligerent designare oportebat. Cui
rationi vocandorum hominum ad communia
Academiæ munera nisi resistimus, dubium non est
quin arroget sibi Facultas Artium universa jura,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=q

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons