À Johann Georg Volckamer, le 24 décembre 1649, note s.
Transcription

Ms Montaiglon, Collège de France, page 165 (non disponible en ligne).

24. Dec. 1649.
Clariss. viro D.D. Volckamero,

Expectatissimis et optatissimis tuis literis nunc acceptis, ecce
statim et subitò respondeo, Vir clariss. si non eodem ho momento, saltem
eadem ipsâ horâ, summo gaudio perfusus, quod vivas et valeas : quam quidem
prosperitatem et felicitatem in proximum annum et multos alios insequentes
tibi exopto. Theses Scherbianas, Philosophiam Altorphinam et Plautum Parei,
quandoquidem habes in manib. mitte si placet quamprimùm poteris, ut et eas
quas nactus es Disputationes medicas. Tuis sumptib. pro me expensis proximâ
epistolâ respondebo : eademq. ipsâ faciam ut Dna Lauxia me sui 2 non esse 1 immemo-
rem agnoscat. Clar. virum D. Conringium meo nomine si placet, salutabis, cui seriò
gratulor de nova dignitate apud Ducem Brandeburgicum : An ei obtuleris nostram
Anthropogr. Riolani nondum video ; ad eum tamen scribam primo otio, ut et ad eruditiss.
virum D. Aur. Severinum, quem salvum et incolumem summoperè cupio. Robertus
meus de tertia Thesi respondit 9. Dec. totius Scholæ nostræ applausu, de luis
venereæ curatione per hydrargyrosin, tanquam certum et optimum remedium
.
Examen practicum sustinebit post Paschalia, ut licentiæ gradum obtineat
mense Iunio, doctoralem lauream tandem accepturus mense Augusto vel
Septembri : Decembri sequenti in quodlibetaria quæstione præfuturus Baccalaureo
responsuro : sicq. post hæc omnia Doctor regens factus, si res publicæ vestræ nostræq.
ferunt, peregrinationem per Lugdunum inchoabit, indéq. in Germaniam vestram
penetrabit, ut Noribergam videat, et in ea amicorum meorum ocellum amplectatur
D. Volcamerum : Basileam, Argentinam ; Augustam Vindelicorum, Rhenum et
Danubium
 ; Pragam et alias illustras urbes lustraturus : quod utinam tandem
bonis nostris rebus uterq. videamus : sed ad hoc pax publica potissimùm requiritur,
quam tota Gallia spirat, uno excepto dæmone Mazarino, (quem Reginæ nostræ gratia
suffulcit,) et paucis aliquot nebulonib. politicis, Aulicis, publicanis, et alijs rei-
publicæ pestibus, qui ex communi calamitate magnos fructus sibi demetunt : eo a. nomine
malè sit isti tyranno Mazarino, et suis sequacibus. De Iasolini effigie gratias ago :
sed nullam aliam ejus Opusculorum editionem vidi præter Italiam, quam Tu
misisti, quæ erat Cl. Hofmanni ? : an sit alia Germanica, planè nescio. Olhafij Theses
et Opus de Peste si occurrant, mihi si placet retineto. De Camerarij epistolis ne sis
in postremum sollicitus. Max. Sandæi Iesuitæ opuscula expetita curæ tuæ relinquo atq.
commendo : quod scripsit Scherbius adv. Geor. Amwaldi Panaceam, videre et habere
summè cupio : et utinam illud Tibi contingat. De Chymia liberè dicam : facilè eâ
careret Medicina, si remediorum facilitati et simplicitati ut par est, incumberent Medici :
hîc Chymicis remidijs i. metallicis non utimur, sed vegetalibus dumtaxat, paucis quidem, sed probatis et selectis, utinam
in repurgandis corporibus, quod tutiùs præstant senna, cassia et syr. rosar.
pallidar. quàm omnia Chymica remedia, quæ in manib. ignarorum venena
sunt, ut gladius acutus in manu furiosi ; apud eruditos vix alia : hîc habemus in
Aula, (apud Principes, houm genus vult decipi,) quosdam Chymicos, meros nebulones, qui misellorum ægrorum periculis discunt,
et experimenta per mortes agunt. Publicus fuit impostor et carnifex Paracelsus,
publico patibulo et laqueo dignior quovis latrone : non omnino improbo quasdam præparationes, sed eas
tantoperè necessarias non puto : imò neq. ipsa præparatio est tanti : non est in his nugis
repositæ Medicinæ dignitas, neq. ægrorum salus : legitima medendi methodus talibus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 24 décembre 1649, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1049&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons