À Johann Georg Volckamer, le 10 septembre 1655, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 37 ro.

Clarissimo viro D.
Volcamero.

Postremis tuis ut respondeam, vir clarissime, pro
quibus gratias ago singulares, libenter accipiam quos
mihi comparasti libros, pro quibus me plurimum in aere
tuo esse agnosco. Scribe igitur pretium tot librorum :
vel potiùs accipe impensam pecuniam à D. Pomer aut
alio mercatore, quam statim Domino Picques repræsentabo.
Quidquid 2 scribet et 1 de qualibet natura vester Conringius,
vir doctissimus, verè polygraphus, et ad omnia natus, summa
vestræ Germaniæ gloria, in posterum eme et mitte si placet,
tam contra Loyolitam illam Ehlmannum, de Purgatorio,
quàm de Pontifico Romano, et alijs : est enim ille mirificus
sciptor et accuratus, adeo præstat in singulis ad quæ animum
appellit. Martinij Lexicum me, si placet, invictus deti-
neas, ìmò potiùs mitte et ibidem pecuniam accipe : revera
illud aliunde spero, nec tamen accepi : mitte ergo si voulueris :
nec mihi quidquam incommodi adferent tanti Operis
varia exemplaria : hîc enim nullatenus prostat. Senior
noster clarissimus Riolanus vivit et valet : nuper scripsit ad-
versus Pecquetum et Pecquetianos Doctores duos è nostris,
Mantelum et Mersennum : brevìque in lucem prodibit : tria quatuor
ejus exemplaria Tibi destinavi, Tibi duo, unum D. Conringio,
alterum D. Nicolaïo, quos si placet, meo nomine salutabis.
Amicus alter Gassendus, vir doctissimus, hîc periculosissimè
decumbit ex ìnflammatione pulmonis, quæ illum in mani-
festum vitæ discrimen adduxit propter neglectam phleboto-
miam, à qua supra modum abhorret, et qua tamen admodum
indigebat. Væ victis à morbi magnitudine propter incre-
dulitatem. Lugeo tamen virum optimum, et supra sæculi nostri
sortem eruditum. Antehac nobis dederat Epicuream Philosophiam :
tribus tomis in folio Lugduni Celtarum editis : at si adhuc
annum vidxisset, aliud Philosophiæ Systema longè perfectius et
accuratius, toti Orbi literato exhibuisset. Sed in hoc versatur
fatorum iniquitas, per quod viris bonis diu perennare non
licet. Vale, vir clarissime, et me ama.

Tuus in æternum Guido Patinus,
Doctor Medicus Parisiensis et Professor Regius

Parisijs, die x./ Die Sept./ 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 10 septembre 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1073&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons